Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 210  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quod potest quis amittere per defaltam quam fecit primo die sicut secundo, tertio et quarto: probatio ad hoc.


[002] ET2 quod quis amittere poterit per defaltam quam fecerit ad primum diem,
[003] hoc est si primo die non comparuerit, ac si secundo die,3 tertio vel quarto
[004] defaltam fecerit, si summonitionem cognoverit vel4 eam dedicere non
[005] possit, cum diem habuerit in banco postquam semel in curia comparuerit,
[006] probatur de termino Sancti Michælis anno regis Henrici sexto decimo
[007] incipiente5 septimo decimo6 comitatu Middelsexiæ, de Willelmo de Ralegha
[008] et quodam tenente suo Iohanne Pigun qui tenuit de quadam præbenda
[009] Sancti Pauli. Et etiam quod defalta facta primo et secundo die
[010] placiti nocet, probatur de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici
[011] octavo comitatu Berkeriæ, de Henrico Buqueynte qui se tenuit ad defaltam,
[012] quia tenens non venit primo die nec secundo, sed postea remisit
[013] tenenti defaltam pro quindecim marcis argenti. Sed quid si primo die
[014] comparuerit tenens coram aliquo iustitiario, et secundo vel tertio vel
[015] quarto die defaltam fecerit? Idem erit dicendum quod7 prius cum8 vocatus
[016] non comparuerit. Et eodem modo si uno die de licentia absens fuerit et per
[017] alium diem se absentaverit sine licentia. Et notandum9 quod si quis implacitatus
[018] sit per breve de recto et per defaltam amiserit, vix seisinam
[019] suam rehabebit per consimile breve, nisi maius ius habuerit in terra illa
[020] petita ille qui amisit quam ille qui petit. Si autem minus vel nihil numquam
[021] recuperabit, sicut esse posset inter fratrem antenatum et postnatum
[022] si10 postnatus per defaltam amitteret.

Ubi quietus recedit de warantia et terra petita capiatur in manum domini regis.


[024] SED quid si tenens defaltam fecerit cum petens præsens sit et warantus,11
[025] illis se liti offerentibus? Si warantus nondum warantizavit statim recedet
[026] quietus de warantia, et terra petita capiatur in manum12 domini regis
[027] per parvum cape, et tenens summoneatur quod sit ad alium diem auditurus13
[028] inde iudicium suum. Ad quem diem si non venerit, vel cum venerit
[029] sanare non possit defaltam, amittet seisinam suam eo quod non est secutus
[030] versus warantum suum quem vocavit14 per auxilium curiæ vel sine.
[031] Et de hac materia inveniri poterit de termino Sancti Michælis anno regis
[032] Henrici quarto incipiente quinto.



Notes

2. sed, OB, MA, MB, Y.

3. Om., OB, MA, MB.

4. vel si, V, OB, MA, MB, Y.

5-6. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

7. quo, OB, MB; qui, MA.

8. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

9. sciendum, OC, MG, CE.

10. et, OA, OB, MA, MB, Y.

11. warantis, OB, MA; warant., MSS. gen.

12. manu, OC, MG, CE.

13. audiendum, OC, CE; dand., MG.

14. vocet, OC, CE; vocat, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College