Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 209  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] locum habeat36 magnum cape, et ratione eius qui comparuit37 quod parvum.38
[002] Sed cum sint loco unius nec eorum iura divisionem recipiunt,39
[003] nec utrumque breve simul competere poterit si ad iuris rigorem habeatur
[004] respectus, et cum lites restringendæ sint et ea tenenda quæ magis ligant,40
[005] tunc ad parvum cape erit recurrendum. Si autem ad partem benigniorem
[006] ubi defendi possunt summonitiones, sursisæ et essonia, tunc locum habebit
[007] magnum cape quod melius est. Cum autem unus illorum defaltam fecerit,
[008] in hoc casu fiat magnum cape vel parvum, secundum quod ille qui defaltam
[009] fecerit in iudicio prius comparuerit vel non.

Cum warantus nullam habeat excusationem cum defaltam fecerit primo die, secundo, tertio vel quarto.


[011] CUM autem warantus nullam habeat excusationem cum venerit, quam41
[012] excusationem prætendere possit et sanare defaltam quod42 ad primum
[013] diem non venerit nec secundum nec tertium nec quartum, tunc fiat
[014] irrotulatio sic: A. petiit versus B. tantum terræ cum pertinentiis, et ita
[015] quod idem B. vocavit43 ad warantum C. qui postquam in curia comparuit44
[016] et diem habuit45 in banco, vel postquam warantizavit, defaltam
[017] fecit ita quod terra capta fuit in manum domini regis et ipse summonitus
[018] ad audiendum iudicium suum ad hunc diem. Et ipse C. venit sed non
[019] potuit sanare defaltam. Et ideo consideratum est quod A.46 recuperet
[020] seisinam suam versus B. et B. in misericordia. Et habeat excambium ad
[021] valentiam de terra ipsius C. Breve de faciendo seisinam ipsi A. tale est.

Breve de faciendo petenti seisinam et tenenti ad valentiam.


[023] REX vicecomiti salutem. Scias quod cum A. in curia nostra etcetera,
[024] peteret versus B. tantam terram etcetera ut ius suum, vel47 mulier ut
[025] dotem suam, vel aliud secundum formam brevis originalis, idem B.
[026] f.387] venit in eadem curia coram eisdem iustitiariis etcetera et vocavit1
[027] inde ad warantum C., et qui similiter venit in eadem curia et eidem B.
[028] terram illam warantizavit, et postea in eadem curia nostra terram illam
[029] amisit per defaltam quam fecit versus eundem A. Et ideo tibi præcipimus
[030] quod eidem A. de prædicta terra cum pertinentiis sine dilatione plenariam
[031] seisinam habere facias, et de terra ipsius C. in balliva tua habere facias
[032] eidem B. excambium ad valentiam prædictæ terræ sine dilatione per
[033] visum legalium hominum. Teste etcetera.



Notes

36. habet, V, OB, MA, MB, Y; om., CM.

37. comparuerit, V, MB.

38. p. locum habebit, V; p. locum habet, OB, MB; p. cape, MA, CM.

39. accipiunt, OC, MG, CE.

40. ligatur, OA, LA.

41. antequam, OC, CE; quod, LA.

42. et, MC, LA.

43. vocet, OC, CE; vocat, MG.

44. comparuerit, V, MG.

45. habuerit, OA, MA, OC, CE, MB.

46. Om., MC, LA.

47. et, OB, MA, MB.

1. vocet, OC, CE; om., MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College