Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 21  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE INGRESSU


De causa proprietatis ubi quis vel aliquis antecessor tenementum aliquod dimiserit alicui de voluntate sua ad terminum qui præteriit, et ubi agitur de ingressu ad recuperandum tenementum.


[003] DICTUM est supra de causa possessionis quæ per assisas et recognitiones
[004] terminatur. Nunc autem dicendum de causa proprietatis
[005] quæ terminatur per iuratam ex testimonio et probatione eorum qui probare
[006] possunt de visu suo proprio et audito, ubi quis scilicet seisinam suam
[007] propriam petierit vel alicuius antecessoris sui quam de voluntate sua de
[008] f.318] aliqua re ad terminum annorum vel ad terminum vitæ aliis dimisit,
[009] et quæ post terminum præteritum ad ipsum reverti debeat, et ubi
[010] locum non habet assisa novæ disseisinæ quia contra voluntatem suam et
[011] iniuste non est disseisitus. Nec etiam assisa mortis antecessoris quia
[012] antecessor suus non obiit seisitus in dominico suo ut de feodo, quia alius
[013] inde habuit liberum tenementum qui1 rem illam tenuit ad vitam, quod
[014] quidem aliud esset si ad terminum annorum quamvis centum qui vitam
[015] hominum excederet. Et non solum locum habet ista actio versus eum qui
[016] rem ita receperit ad terminum, verum etiam versus omnes qui per talem2
[017] habent ingressum quatenus gradus et tempus permiserint.3 Non enim
[018] excedit tertium gradum nec tempus quod excedit testimonium de visu et
[019] auditu. Item non solum locum habet versus eos qui per tales habent ingressum,
[020] sed locum habet versus alios qui ingrediuntur per tales qui rem
[021] transferre non possunt sine consensu aliorum, licet aliquod ius habeant
[022] transferendi, ut si canonicus sine consensu4 episcopi et capituli. Item si
[023] uxor sine consensu viri, et e converso si5 vir sine consensu uxoris.6 Si abbas
[024] sine consensu capituli. Item si celerarius7 vel alius procurator sine assensu8
[025] abbatis vel prioris, vel aliorum quorum requiri debeat assensus in translatione
[026] facienda. Item locum habet hæc actio versus omnes qui ingressum
[027] habent per tales qui transferunt et qui liberum tenementum non habent
[028] nec ius transferendi, nisi quod sunt in nuda possessione et nomine aliorum,
[029] et transferunt contra voluntatem dominorum, ut custos vel ballivus dum
[030] aliquis fuerit infra ætatem vel absens vel in prisona vel non sanæ mentis
[031] vel alio modo, secundum quod inferius plenius dicetur. Et notandum quod



Notes

1. quia, OC, MG.

2. tales, OB, MA, MB.

3. permiserunt, OA, OB, CE; permiserit, OC, MA.

4. assensu, OC, CM, MC, LA.

5-6. Om., MG, CM.

7. clericus, MG; c. clericus, V.

8. consensu, OB, MA, MB, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College