Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 412  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] A. quod iuste et sine dilatione reddat B. tantam terram cum pertinentiis
[002] in tali villa quam clamat esse ius suum ratione doni quod idem
[003] A. ei fecit per cartam suam, ut idem B. dicit, et in quam idem A. non
[004] habet ingressum nisi per hoc quod se intrusit in terram illam contra
[005] donum et cartam suam, post mortem talis mulieris quæ terram illam
[006] tenuit in dotem de prædicto B. et servitium ei inde fecit tota vita sua,
[007] et quæ24 ad prædictum B. reverti debuit post mortem prædictæ mulieris
[008] ratione doni ipsius A., ut idem B. dicit. Vel aliter, si donator obierit et
[009] donatarius et extraneus se intruserit et heres donatarii petierit, fiat25 ei
[010] tale breve.26

De dote data vivente uxore quæ dotem tenuit et cuius servitium attornatum fuit donatario, et sic non ad heredem.


[012] REX27 vicecomiti salutem.28 Præcipe A. quod iuste et sine dilatione reddat
[013] B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa quam clamat esse ius
[014] suum ratione doni quod29 C. pater30 D. fecit31 E. patri prædicti32 B. cuius
[015] heres ipse est, et in quam idem A. non habet ingressum nisi per talem
[016] mulierem quæ se intruserit in terram illam post mortem talis alterius
[017] mulieris quæ terram illam tenuit in dotem de E. patre ipsius B. cuius
[018] heres ipse est, et servitium ei inde fecit tota vita sua, et quæ ad prædictum
[019] B. reverti debuit post mortem prædictæ mulieris ratione doni quod
[020] prædictus C. ei inde fecit, ut idem A. dicit. Et nisi fecerit etcetera. Et
[021] sic revertitur33 dos.



Notes

24. Om., OB, MA, MB, MG.

25-26. Om., MC, LA, CE; tunc sic, OC, CM.

27-28. sic, OB, MA, MB, MG; om., MSS. gen.

29. ipsius, OB, MA, MB, MG.

30. patris, OB, MA, MB, MG.

31. quod fecit, OB, MA, MB, MG.

32. Om., OB, MA, MB, MG.

33. vertetur, OB, MB; om., MA, MG.