Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 22  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hæc dictio terminus large se habet, et9 ad terminum vitæ et10 ad terminum11
[002] annorum qui præteriit. Et sciendum quod ille qui ad terminum annorum12
[003] dimittit quamvis longissimum, dum tamen13 probari possit ingressus14
[004] ex testimonio visus et auditus, retinet sibi dominium, proprietatem,15
[005] feodum et liberum tenementum, si16 hæc omnia prius habuit vel quædam
[006] istorum secundum quod prius habuit.17 Nihil enim transfert ad firmarium
[007] nisi quod possit uti et18 frui, scilicet habere usum et percipere fructum.
[008] Et unde bene poterit proprietarius hæc omnia ad alium transferre quæ
[009] sibi retinuit sine iniuria firmarii, quod si non fecerit, hæc omnia transfert
[010] ad heredes suos. Item notandum quod istæ dictiones ad terminum qui
[011] præteriit generales sunt et terminare possunt plures casus speciales, et
[012] in narratione facti suppleri poterit quod minus dictum est19 in brevi, et20
[013] cum21 generale sit prius dicatur de eo. Forma brevis talis est.

Breve si quis dimiserit ad terminum qui præteriit.


[015] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste et sine dilatione reddat
[016] B. tantum terræ cum pertinentiis in tali villa quam idem B. illi22 dimisit
[017] ad terminum qui præteriit ut dicit. Et nisi fecerit et idem B. fecerit te
[018] securum de clamore23 suo prosequendo, tunc summone per bonos summonitores
[019] præfatum A. quod sit coram iustitiariis nostris ad primam
[020] assisam cum in partes illas venerint, ostensurus quare non fecerit. Et
[021] habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera. Qualiter autem
[022] tenens summoneri24 debeat, et si non venerit ad summonitionem qualiter
[023] defalta puniri debeat, infra dicetur plenius in actionibus realibus. Poterit
[024] f.318b] autem se essoniare si25 voluerit26 de malo veniendi et non de malo
[025] lecti, quia numquam locum habebit essonium de malo lecti nisi breve de
[026] ingressu per narrationem vertatur in breve de recto, propter longissimum
[027] ingressum qui probari non poterit per visum proprium alicuius et auditum
[028] sed alienum, et ubi agi oportet de necessitate de mero iure per magnam
[029] assisam vel per duellum. Et cum breve de ingressu incipiat esse alterius
[030] naturæ quam primo fuit, scilicet brevis27 de recto, merito debet habere
[031] omnia quæ habet breve cuius naturam sequitur in narratione. Et vice
[032] versa si contingat quod per narrationem vertatur breve de recto in breve
[033] de ingressu, desinit habere naturam brevis de recto et sic amittet essonium
[034] de malo lecti ratione præmissa. Sed si cum breve de recto per narrationem
[035] incipiat esse breve de ingressu, et28 petens narrationem suam



Notes

9. Om., CE, CM; scilicet, MG.

10-11. vel, MG; ac, OC.

12. Om., OC, MG, CM, LA.

13. Om., OB, MA, MB.

14. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

15. proprietatis, OB, MA, MB.

16. et, OC, MG, CM; non, CE.

17. habuerit, V, CM.

18. Om., OB, MA, MB.

19. Om., OA, CE.

20-21. etc., OA,CE; etc. cum, Y.

22. ei, OB, MB; om., MA.

23. clamio, Y, OC; clam., MSS. gen.

24. summoniri, OC, MA.

25-26. Om., LA, CM.

27. breve, V, OC, MG, MA.

28. ut, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College