[001] filii et heredis talis mulieris et ad ipsum reverti debet post mortem prædicti [002] A., ad valentiam tantæ terræ cum pertinentiis in prædicta villa, [003] quam C. in curia nostra etcetera clamat ut ius suum versus D. Et unde [004] idem D. in eadem curia nostra etcetera16 vocavit inde ad warantum [005] prædictum A.17 simul cum prædicto B. versus eundem C., eo18 quod idem [006] B. dicebat quod nihil tenuit19 de prædicta hereditate matris suæ, sed [007] prædictus A. per legem Angliæ, sine quo de prædicta warantia non [008] potuit respondere. Et diem etcetera. Et summone etcetera. Teste etcetera.
Si plures waranti defaltam fecerint.
[010] QUOD autem de uno waranto dicitur dici poterit de pluribus si plures defaltam [011] fecerint, secundum quod terras habuerint in uno comitatu vel [012] diversis, et ubi20 si in diversis comitatibus summoneantur sic: Rex vicecomiti [013] salutem. Summone per bonos summonitores A. quod sit coram [014] iustitiariis etcetera, ad warantizandum B. de N. simul cum C. de tali [015] comitatu tantum terræ cum pertinentiis in tali villa etcetera ut supra. [016] Et sic21 de tribus vel22 pluribus warantis. Et si omnes defaltam fecerint [017] de terris omnium capietur ad valentiam, secundum quod tenuerint pro [018] diviso vel pro indiviso, et23 facta extensione secundum quod fuerint [019] omnes in uno comitatu vel diversis.
Si waranti manentes sint in diversis comitatibus, et pro ea parte quam quilibet tenuerit, facta prius æstimatione.
[021] SI autem unus ex pluribus warantis defaltam fecerit ante apparitionem [022] f.385b] et alii comparuerint, absentia unius non erit aliis damnosa, quod [023] non est in viro et uxore, sed illi qui præsentes fuerint defendant causam [024] suam, sed pro defectu absentis capiatur de24 terra ipsius in manum25 [025] domini regis ad valentiam pro ea parte quæ ipsum contingit26 de warantia [026] facienda, facta tamen prius æstimatione quantum valeat terra quæ petita [027] est a tenente, et fiat tale breve. Rex vicecomiti salutem. Cape in manum [028] nostram, per omnia ut supra usque ad clausulam illam scilicet, et unde [029] talis in eadem curia vocavit27 talem ad warantum versus talem petentem [030] cum A., B., C. coheredibus et participibus suis. Teste etcetera. Et si talis [031] ad secundum diem non venerit, amittet terram suam captam in manum28 [032] domini regis per iudicium et salvæ erunt aliis29 exceptiones et30 responsiones [033] suæ.31