Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 204  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.385] clamat ut ius suum versus B. Et unde idem B. in eadem curia
[002] vocavit ipsam ad warantum versus prædictum A. Et diem1 etcetera. Summone2
[003] etcetera.3 Teste etcetera. Cum autem mulier dotem petierit vel
[004] aliud4 tenementum vel quid tale ut ius suum versus aliquem5 qui minorem
[005] vocaverit ad warantum, si minor6 defaltam fecerit, ubicumque terra fuerit,
[006] habita tamen extensione ut prædictum est capiatur de terra minoris7 ad
[007] valentiam terræ petitæ per tale8 breve.

Si mulier dotem petierit et minor vocatus ad warantum et custos defaltam fecerit, capiatur de terra minoris pro defectu custodis.


[009] REX vicecomiti salutem. Cape in manum nostram per visum etcetera,
[010] de terra talis filii et heredis talis qui est infra ætatem et in custodia talis,
[011] pro defectu ipsius custodis, ad valentiam tantæ terræ cum pertinentiis
[012] vel tertiæ partis tantæ terræ cum pertinentiis in tali villa vel in tali
[013] comitatu, quam tertiam partem talis quæ fuit uxor talis in curia nostra
[014] etcetera, clamat in dotem versus A., et unde idem A. in eadem curia nostra
[015] coram etcetera, vocavit eundem talem qui est infra ætatem ad warantum
[016] versus eam.9 Et diem etcetera. Summone etcetera. Teste etcetera.

Si minor vocatus fuerit ad warantum cum parastro et uterque defaltam fecerit, capiatur terra de hereditate materna, vel si alter ipsorum tantum, sed cum unus ipsorum prius comparuerit et alter non.


[018] SI autem vocatus fuerit ad warantum ut prædictum est ille qui nihil
[019] habuerit de hereditate materna, nec sine parastro respondere poterit,
[020] sive uterque defaltam fecerit sive alter ipsorum, capiatur de hereditate
[021] materna ad valentiam terræ petitæ per defaltam per tale breve. Sed
[022] refert utrum per parvum cape vel per magnum, cum unus in curia comparuerit
[023] et alius non. Sed videtur quod per magnum ubi ambo defaltam
[024] fecerint, cum ipse qui in curia non10 comparuerit se defendere possit per
[025] legem, et cum sint odiosa restringenda. Cum autem11 unus eorum tantum12
[026] defaltam fecerit, tunc utrum sic vel sic certum erit. <Est13 custos terræ
[027] et heredis simul vel unus custos terræ et alius custos heredis, in quo casu
[028] ultimo omnes summonendi sunt quod sint et habeant heredem in uno
[029] brevi. Si autem paraster, per legem Angliæ quasi custos.> Rex vicecomiti
[030] salutem. Cape in manum nostram per visum etcetera de terra quam A.
[031] tenet ad vitam suam per legem Angliæ, et14 quæ15 est de hereditate B.



Notes

1. diem sum., OB, MA, MB.

2-3. Om., OB, MA, MB.

4. alius, OA, OB, Y, MC, LA; aliquod, CM; om., MA.

5. B., OB, MA, MB.

6. m. vel eius custos, V, OC, MG, CE.

7. m. pro defectu custodis, V, OC, CE, MG (defalta).

8. hoc, OB, MA, MB.

9. eandem, OC, MG, CE.

10. sic, OA, MC, LA, OC, CE, CM; om., OB, MA, MB, MG, Y.

11. Om., OB, MA, MB.

12. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

13. ct, LA; et si, MC; ut si, MG; quod terra heredis. Si autem unus sit, V.

14-15. quasi custos, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College