Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 206  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si warantus ad secundam summonitionem post captionem nec primo die nec secundo nec tertio nec quarto comparuerit.


[002] CUM autem warantus ad secundam summonitionem post captionem nec
[003] primo die nec secundo nec tertio nec quarto comparuerit,32 petente se
[004] liti offerente contra tenentem et tenente contra warantum, recuperabit
[005] petens terram versus tenentem et tenens versus warantum excambium
[006] ad valentiam. Et fiat talis irrotulatio: A. petiit33 versus B. tantam terram
[007] cum pertinentiis in tali villa ut ius suum, et ita quod prædictus B. venit in
[008] eadem curia34 et vocavit35 inde ad warantum C. ita quod summonitus fuit
[009] quod esset ad talem diem, ad quem diem non venit nec se essoniavit, et ita
[010] quod de terra ipsius C. per iudicium capta fuit in manum36 domini regis
[011] ad valentiam prædictæ terræ. Et præceptum fuit vicecomiti quod mandaret
[012] iustitiariis diem captionis, et quod iterum summoneret prædictum
[013] C. quod esset ad talem diem responsurus de principali placito et de defalta.
[014] Et ad quem diem non venerit nec primo nec secundo nec tertio
[015] nec quarto die, nec terra ad horam fuit replegiata. Et ideo consideratum est
[016] quod prædictus A. recuperet37 seisinam38 suam versus B. per defaltam
[017] B. et B. in misericordia, et habeat de terra ipsius C. loco competenti
[018] excambium ad valentiam. Et quod dictum est de uno waranto dici poterit
[019] de pluribus si defaltam fecerint. Breve de faciendo seisinam petenti
[020] tale erit.

Petens recuperabit seisinam suam per defaltam: et breve tale de seisina ei facienda.


[022] REX vicecomiti salutem. Scias quod A. in curia nostra coram iustitiariis
[023] etcetera recuperavit seisinam suam versus B. per39 defaltam ipsius B.40
[024] de tanta terra cum pertinentiis in tali villa. Et ideo tibi præcipimus
[025] quod eidem A. de prædicta terra cum pertinentiis sine dilatione plenariam
[026] seisinam habere facias. Teste etcetera. Post breve istud fiat
[027] f.386] aliud tenenti de excambio habendo facta prius extensione ut
[028] supra dictum est, si warantus terram non habuerit in eodem comitatu
[029] sed in diversis. Si autem in eodem comitatu, tunc fiat1 breve2 sic.

Cum tenens amiserit quia warantus non potest eum defendere in seisina sua, si warantus tenementum habuerit in eodem comitatu statim fiat ei excambium ad valentiam.


[031] REX vicecomiti salutem. Scias quod cum A. de N. in curia nostra coram
[032] iustitiariis etcetera peteret versus B. tantam terram cum pertinentiis



Notes

32. Om., MC, LA, OC, MG, CE, CM.

33. petit, OB, MA, MB, CE, CM, Y.

34. c. nostra, V, OB, MA, MB.

35. vocet, OC, MG, CE; vocaverit, LA.

36. manu, MC, LA, MG.

37. recipit, OB, MA; rec., OA, LA, Y.

38. Om., OA, LA; terram, V.

39-40. Om., MC, LA, MA, MB.

1-2. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College