Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 199  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] talis est warantus de dote sua, et pendente placito quod ille qui tenet duas
[002] partes feloniam fecerit, et utlagatus fuerit antequam mulier eum de tertia
[003] parte vocaverit ad warantum, et cum illæ duæ partes ratione termini sui
[004] fuerint in manu domini12 regis, et inter duos dominos de eschaeta contentio
[005] habeatur, nec sciri possit quis eorum debeat obtinere, loquela mulieris
[006] ponitur sine die vel ad diem13 diffusum in suspenso quousque inde14 habeatur
[007] certitudo. Ut de itinere Willelmi de Ralegha ultimo in comitatu
[008] Warrewickiæ circa finem rotuli. Et ita ut videtur fieri debet15 de præmissis.
[009] Item cum plures vocati fuerint ad warantum erratum fuerit in nomine
[010] unius vel plurium, perinde habendum erit ut videtur cum sint quasi unum
[011] corpus, quasi erratum esset in nominibus omnium, sicut videri poterit de
[012] pluribus petentibus vel pluribus tenentibus.

Si quis warantum vocaverit qui sit sub potestate sua, licet auxilium petierit non habebit auxilium curiæ.


[014] CUM autem quis vocatus fuerit ad warantum qui fuerit sub potestate vocantis,
[015] licet auxilium petierit auxilium non habebit, quem quidem si non
[016] produxerit amittere poterit de facili. Si autem warantus16 extra suam17
[017] potestatem fuerit et18 in potestate regis ubicumque auxilium habebit. Si
[018] autem extra19 potestatem regis, cum rex ipsum producere non possit
[019] auxilium non habebit, et ideo producat eum qui vocavit vel rem petitam
[020] amittet.20

Si warantus fuerit infra libertatem alicuius ubi non currit breve regis.


[022] SI autem sit aliquis qui talem libertatem habeat quod breve regis ibi non
[023] currat propter dominium21 regis22 qui libertatem concessit, mandetur23
[024] domino libertatis quod warantum distringat, quod si non fecerit, distringatur
[025] ipse per terras suas extra libertatem quod warantum producat. Si
[026] autem terras extra non habuerit, tunc non obstante libertate opponat rex
[027] manum in defectum ipsius ita quod ius non deficiat. Cum autem warantus
[028] f.383b] sine auxilio produci non possit, tunc fiat breve de summonendo
[029] warantum in hac forma.

Breve si sine auxilio produci non possit.


[031] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores A. quod sit
[032] coram iustitiariis nostris24 etcetera tali die ad warantizandum B. tantum
[033] terræ cum pertinentiis in tali villa, quam C. in eadem curia coram eisdem
[034] iustitiariis etcetera clamat ut ius suum versus prædictum B., et unde idem



Notes

12. Om., MSS. var.

13. Om., LA; alium diem, OB, MA, MB.

14. idem, OC, CE; om., MG.

15. sic, MSS. gen.; deberet, OA, OB, Y, CM; debere, MG.

16. Om., OB, MA, MB.

17-19. Om., OB, MA, MB.

18. Om., OC, MG, CE, CM.

20. amittat, OA, OC, MG, CE, CM, Y.

23. mandatur, MA, MB; mandabitur, CM.

21-22. dominum regem, V, MSS. var.

24. Om., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College