Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 198  Next    

Go to Volume:      Page:    




Warantus debet designari proprio nomine si possit vel quod tantundem valeat.


[002] CUM autem quis warantum vocaverit, debet warantum suum designare
[003] proprio nomine si possit si fuerit in rerum natura. Si autem in utero matris
[004] aliud55 erit dicendum, quia si in nomine erratum fuerit sive in persona
[005] tenens de facili poterit amittere. Vel si ita voaverit, voco filium talis
[006] sine expressione nominis, non valet talis vocatio cum talis plures habuerit
[007] filios, valet tamen si non nisi unum. Si autem ita vocaverit, voco talem
[008] filium et heredem talis, valet talis vocatio licet heredes plures habeat propinquos
[009] et remotos, quia hoc de propinquiore erit intellegendum. Sed quid
[010] si plures appareant qui se faciant56 heredes, nec appareat quis eorum propinquior?
[011] Videtur quod sub disiunctione vocandus erit warantus, ut si
[012] dicatur voco talem vel talem quicumque ipsorum57 heres fuerit talis: vel si
[013] heres in utero fuerit sic et ubi uxor petierit mitti in possessionem nomine
[014] ventris, ut si dicatur voco talem proprio nomine qui apparens est, vel illum
[015] qui in utero est nisi ad monstrum declinaverit vel in utero mortuus fuerit:
[016] et semper exprimi debet causa quæ dubitationem inducit vel incertitudinem,
[017] ut si dicat istum vel illum quicumque istorum obtinuerit, sicut inter
[018] avunculum et nepotem, legitimum et bastardum et huiusmodi. Sufficit
[019] enim si tantum faciat quantum facere potest cum58 uterque se gerat pro
[020] f.383] herede. Et hoc fieri possunt ut videtur ad similitudinem exheredationum,
[021] quia si debeat quis exheredari nominatim debet exheredari, et
[022] eodem modo warantus nominatim vocari. Ut si dicatur: Titius filius meus
[023] exheres1 esto.2 Item3 valet exheredatio et sufficit si dicatur: Filius meus
[024] exheres esto,4 non adiecto proprio nomine, maxime si alius filius non existat,
[025] quia non refert utrum quid fiat vel quod tantundem valeat. Cum autem
[026] sit aliquis qui se faciat5 heredem et hereditatem petierit, et mulier similiter
[027] si petat mitti in possessionem nomine ventris, vel cum plures se faciant
[028] heredes, nec constare potest quis eorum heres rectior6 propter dubium
[029] eventum, et cum nullus warantizare teneatur ante hereditatis aditionem,7
[030] tutius et melius est8 warantiam suspendere quousque inde haberi possit9
[031] certitudo et constiterit de veritate ad similitudinem istius casus.

Si warantus de dote feloniam fecerit et inter duos capitales dominos de eschaeta contentio habeatur.


[033] QUIA10 esto quod quis implacitatus11 fuerit de duabus partibus alicuius
[034] manerii, et mulier de tertia parte quam tenuerit nomine dotis et unde idem



Notes

55. aut, OA, OB, MA, Y.

56. faciunt, V, CM.

57. eorum, V; illorum, MB.

58. si, OB, MA, MB.

1. heres, MA, MB; heredes, OB; es heres, MG; exheredatus, LA.

2. e. nomine adiecto, OC, MG, CE.

3-4. Om., OB, MA, MB.

5. facit, V, CM; fac., MA.

6. r. sit, V, CM.

7. adiectionem, LA, OC, CE; adictionem, MC.

8. ei, LA; om., OC, MG, CE.

9. poterit, V, MB.

10. Om., OB, MA, MB, Y.

11. inspoliatus, OC, CE; in placito, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College