Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 200  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] B. in eadem curia nostra coram eisdem iustitiariis nostris vocavit ipsum A.
[002] ad warantum versus prædictum C. Et habeas ibi summonitores et hoc
[003] breve. Teste etcetera. Vel aliter: ad warantizandum B. custodiam terræ
[004] quæ fuit C. et25 quam D.26 in curia nostra etcetera clamat versus eundem
[005] B. ratione filii et heredis ipsius C. quem habet in custodia sua de dono
[006] Iohannis regis patris nostri ut dicit. Et unde idem B. vocavit ipsum A.27
[007] ad warantum versus ipsum D.28 Et habeas etcetera. Vel aliter: ad warantizandum
[008] tantum terræ B. etcetera. Et unde idem B. summonitus est in
[009] curia nostra coram nobis ad respondendum nobis quo waranto tenet tantam
[010] terram vel quid tale quod nos clamamus ut ius nostrum vel eschaetam
[011] et huiusmodi. Et in omni casu generaliter ubi29 iacet waranti vocatio30
[012] fiat mentio in brevi de summonitione de forma placiti, et de modo31 petitionis
[013] in brevi originali contento,32 sive tenementum petatur sicut33 terra
[014] vel redditus vel quod34 ad35 tenementum pertineat, sicut advocatio ecclesiæ,
[015] ius pascendi sive pastura, rationabile estoverium, iter vel actus et
[016] huisusmodi, vel quod ad aliquem36 pertineat ratione tenementi sicut servitium,
[017] relevium, custodia et maritagium.

Si minor vocatus fuerit ad warantum de dote vel in placito de recto, tunc summoneatur custos eius.


[019] SI autem minor vocandus sit ad warantum in placito aliquo sive super
[020] recto ipso sive super dote, tunc fiat breve de summonendo custodem quod
[021] sit ad certum diem et ibi habeat heredem ad warantizandum.37 Rex vicecomiti
[022] salutem. Summone per bonos summonitores A. custodem B. filii et
[023] heredis C. et D. custodem terræ eiusdem heredis, quod sint coram iustitiariis
[024] nostris tali die, et ibi habeant38 heredem prædictum ad warantizandum
[025] E. tantum terræ cum pertinentiis in tali villa, quod39 prædictus A.
[026] in curia nostra etcetera clamat ut ius suum vel in dotem versus eundem B.,
[027] et unde idem A. in eadem curia40 coram iustitiariis nostris vocavit prædictum
[028] heredem ad warantum versus eum. Si autem unus et idem habeat
[029] tam custodiam terræ quam heredis, tunc summoneatur sine aliis quod sit
[030] et41 habeat heredem. Si autem heres aliquis teneatur ad warantiam qui
[031] nihil tenuerit de hereditate matris ratione cuius vocatus est ad warantum,
[032] sed paraster suus ad vitam suam per legem Angliæ, et cum heres in curia
[033] responderit post summonitionem ei factam quod nihil tenet de prædicta
[034] hereditate matris suæ sed paraster suus, propter hoc non differatur warantia



Notes

25. in, OC, MG, CE.

26. sic, MSS. gen.; A., OC, MG, CE.

27. Om., OB, MA, MB.

28. A., OC, MG, CE.

29. ut, OC, MG, CE.

30. occasio, OC, MG, CE.

31. quo, OC, MG, CE.

32. contentio, MC, LA.

33. sive, OC, MG, CE, CM, MA, MB, LA.

34-35. ad quod, OC, MG, CE.

36. aliquid, MC, LA.

37. waranti, LA, OA; warantum, MC.

38. habeat, V, OC, CE; habeas, CM; om., MA.

39. et quod, MC, LA.

40. c. nostra, OC, MG, CE, CM, MA.

41. et quod, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College