Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 197  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] curiæ, quia habuit tenementum specialiter obligatum.> Tacite, ut si
[002] feoffator tempore donationis satis habuerit35 unde warantizet,36 etiam
[003] sine expressione id quod tunc habuit37 remanet obligatum. Quia non valet
[004] obligatio personæ nisi habeat38 si opus fuerit unde possit excambium
[005] facere. Et sic obligatur tenementum39 tacite.

Si dominus capitalis ad quem terra pervenerit ut eschaeta vel alio modo cum non sit heres, quia res transit cum onere.


[007] SED quid si tenementum sic obligatum expresse vel tacite per40 defectum
[008] vel propter delictum feoffatoris tamquam eschaeta deveniat41 in manum42
[009] f.382b] domini regis43 vel44 capitalis superioris? Quæro an ille teneatur
[010] ad warantiam cum ad warantum vocetur: et videtur quod sic, quia
[011] res cum onere45 transit ad quemcumque.

Si rex debeat warantizare, dici poterit quod sine rege respondere non poterit.


[013] POTERIT etiam ipse rex inter alios ad warantiam obligari rationibus
[014] supra dictis, sed tamen vocari non potest sicut vocantur privatæ personæ
[015] quia summoneri46 non potest per breve, et ideo dicere47 poterit ille
[016] cui rex warantizare debet48 cum quadam curialitate sic, quod sine rege non
[017] poterit respondere eo quod habet cartam suam de donatione vel confirmatione,
[018] per quam si amitteret rex ei teneretur ad excambium, vel alia ratione
[019] quia ipse rex est in seisina de homagio et servitio suo et huiusmodi.
[020] Et quoniam ita solet fieri multotiens quod tenens sine rege respondere
[021] non potuit,49 ut litem protraheret ratione cuiuslibet chartæ quam proferret50
[022] in iudicio de confirmatione, provisum fuit et concessum coram
[023] ipso rege in dedicatione abbatiæ de Hayles51 in præsentia novem episcoporum
[024] et coram comite Ricardo et aliis pluribus comitibus, quod nullus
[025] de cetero regem nominet in iudicio ut prædictum est nisi ita sit quod
[026] rex teneatur ad excambium si tenens amiserit: et secundum quod tunc52
[027] iudicatum fuit inter comitem Gloucestriæ et abbatem Sancti Eadmundi,
[028] quia cartæ53abbatis54 per quas dicebat quod sine rege non potuit respondere,
[029] loquebantur tantum quod rex reddidit, concessit et confirmavit, et
[030] de nulla warantia per quam teneretur ad excambium si abbas amitteret.
[031] Et sciendum quod nihil aliud est dicere non possum sine rege respondere,
[032] quam vocare ipsum ad warantum licet per alia verba.



Notes

35. habuit, OC, MG, CE, MC.

36. warantizaret, OC, MG, CE, MA.

37. habuerit, OB, MA, MB.

38. habeant, V, OA, CE; om., MA.

39. tenens, MC, LA.

40. propter, V, OB, MA, MB, Y.

41. peveniant, MB, OC, CE; adveniat, OB.

42. manus, MC, LA, CM; manu, OC, MG, CE, MA.

43-44. Om., MC, LA, OC, MG, CE.

45. honore, OC, MG, CE.

46. summoniri, MC, LA.

47. dici, MC, LA.

48. debeat, V, CM.

49. poterit, V, CM, MB.

50. profert, OB, MA, OC, MG, CE, CM.

51. Heyles, Heylis, MSS. var.

52. Om., OC, MG, CE.

53-54. abbas, MA, MB; abbatis, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College