Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 196  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] est hoc5 dedicere non possit, etiam6 sine carta warantizabit. Et hoc
[002] nisi ille qui vocatus est7 docere poterit8 homagium esse condicionale, scilicet
[003] salvo iure cuiuslibet in suo casu.

Si vocatus ad warantum homagium negaverit.


[005] SI autem vocatus9 homagium illud omnino negaverit et defenderit, tunc
[006] iustitiarii audiant probationes tenentis, qui si10 probare possit quod
[007] sit homo talis et quod ipse talis homagium suum ceperit, vel antecessorum
[008] in forma prædicta, per iudicium warantizabit. Sed cum propter homagium
[009] vocetur aliquis ad warantum quod dedici non possit, numquid11 poterit
[010] dominus pro voluntate sua homagium tenentis12sui13 wayviare14 et
[011] sic warantiam15 evadere? Non. Quia ex16 hoc17 tale18 sequeretur inconveniens,
[012] quod pro minimo servitio magnum quid19 warantizaret20 tenenti
[013] suo. Poterit tamen tenens quando21voluerit22 tenementum suum wayviare
[014] vel illud domino suo restituere simul cum homagio et ex causa.

Item per cirographum et finem factum.


[016] OBLIGATUR etiam23 quis ad warantiam per cirographum et finem factum,
[017] ita quod si A. proferat cirographum de fine facto in curia domini regis
[018] inter ipsum et B., vel eorum antecessores quorum heredes24 ipsi sunt, tunc
[019] secundum illud cirographum, quod de facili dedici non poterit,25 fiet26
[020] iudicium de warantizatione, in forma tamen supra dicta de minore si
[021] minor ad warantum vocatus fuerit, scilicet si27 anno et die etcetera.
[022] Sed nonne tenetur minor28 infra ætatem ad finem factum respondere
[023] etiam etsi non anno et die? De29 hoc dicetur inferius de exceptionibus.

Item tacite vel expresse.


[025] NON solum30 obligatur persona feoffatoris ut prædictum est et rationibus
[026] prædictis. Poterit etiam obligari tenementum cum persona tacite vel
[027] expresse. Expresse,31 ut si quis ita dicat in carta donationis, quod ipse
[028] et heredes sui warantizabunt donationem suam ex tali certo tenemento
[029] quod tunc tenent ad quemcumque postmodum pervenerit, et sic remanebit
[030] res expresse obligata ad warantiam. <Ut probatur in rotulo de termino
[031] Paschæ anno regis32 Henrici sexto decimo comitatu Middelsexiæ, de
[032] Alicia de Ayler33 et Ricardo Reinger,34 ubi Alicia warantizavit per iudicium



Notes

6. et, LA, CE.

5-7. Om., MC, MG.

8. possit, OA, CE, MG, CE, CM, Y.

9. Om., OB, MA, MB.

10. se, V, OB, MA, MB.

11. numquam, MA, LA; nuncquam, MC; numquod, MB.

14. warantizare, OB, MA, MB.

12-13. Om., MC, LA.

15. warantia, OC, MG, CE.

18. Om., OC, MG, CE, CM.

16-17. Om., OB, MA, MB, Y.

19. quod, MB, CE, CM.

20. numquam W., OB, MA, MB, Y.

21-22. Om., OC, MG, CE, CM.

23. Om., MC, LA.

24. et h., OC, MG, CE.

25. possit, OC, MG, CE.

26. fiat, OB, MA, Y, MB, MG; fecit, OC, CE.

27. in, OB, MA, MB, Y.

28. immo, OC, MG, CE.

29. et, OB, MA, MB; et de, V.

30. semel, OC, CE; simul, MG.

31. Om., OB, MA, MB.

32. regni regis, OC, MG, CE.

33. Willere, Vylere, Oyller, Biller, MSS. var.

34. Femg., Fing., Weng., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College