Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 195  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] petentem et40 minorem qui warantizavit tenenti usque ad ætatem waranti
[002] remanebit sine die, secundum quod probatur de itinere abbatis de41
[003] Radinge et Martini de Patishilla in comitatu Warrewickiæ, de Egidio
[004] de Erdingtone42 qui summonitus fuit ad warantizandum Willelmo de
[005] Norfolcia. Et quia pater ipsius Egidii obiit seisitus de servitio ipsius
[006] Willelmi postquam ipse Egidius warantizavit ipsi43 Willelmo, remansit
[007] loquela principalis sine die versus44 petentem45 usque ad ætatem Egidii.
[008] Et sic minor infra ætatem warantizabit suo feoffato46 tenenti propter
[009] seisinam47 antecessoris de servitio quod recepit a suo feoffato anno et die
[010] quo obiit. Si autem antecessor seisitus non fuit48 anno et die etcetera,
[011] tunc minor infra ætatem nec ad warantiam nec ad principale placitum
[012] respondebit.

Aliquando sine cartæ ostensione vocatur minor ad warantum.


[014] IN casu tamen poterit minor vocari ad warantum et summoneri49 sine
[015] cartæ ostensione, si infra ætatem vocatus fuerit ad warantum ab aliquo
[016] suo tenente ratione alicuius tenementi de quo infra ætatem feoffatus
[017] fuerit tenens, quia in utroque placito tam warantiæ quam principali
[018] respondebit. Et unde cum minor sic vocatus fuerit ad warantum, inquirendum
[019] erit utrum tenementum ratione cuius vocatus est ad warantum
[020] f.382] sit sibi50 hereditas descendens vel perquisitum. Et quod dicitur de
[021] servitio dici posset1 de homagio.

Per homagium.


[023] PER homagium vero captum obligatus est dominus ad warantiam qui
[024] homagium cepit. Quia esto quod tenens nullam cartam habuerit, vel cum
[025] habuerit illam non habet ad manum, sive feoffamentum illud fuerit novum
[026] vel2 vetus, sicut a conquestu Angliæ, de quo raro contingit quod cartæ
[027] proferantur, si homagium intervenerit et hoc probari possit, capitalis
[028] dominus sine carta warantizabit. Et si forte dicat quod sine carta warantizare
[029] non debeat,3 responderi poterit a tenente sic: Tu teneris mihi terram
[030] petitam warantizare quia ego sum inde4 homo tuus, et tu homagium meum
[031] inde cepisti, et in seisina es de servitio meo, et pater meus et antecessores
[032] patris mei fuerunt inde homines antecessorum tuorum. Et quod ita sit
[033] producat sectam sufficientem, vivam vocem vel aliquem qui paratus sit
[034] hoc disrationare per corpus suum si opus fuerit. Et si ille qui vocatus



Notes

40. Om., MC, LA.

41. Om., OA, LA.

42. Ecdington., Edyngtone, Ederington., MSS. var.

43. ipse, OC, CE; ipso, MG.

44. ubi, OA, LA, MG; nec, MC; om., OC, CE.

45. Om., OC, CE; petitum, MG.

46. f. et, V, MC.

47. disseisinam, OA, MA, MB.

48. fuerit, OC, MG, CE, CM.

49. summoniri, MSS. var.

50. Om., V, Y, OB, MA, MB; similiter, MG.

1. possit, V, MA, MG; poterit, CM.

2. sive, OC, MG, CE.

3. debet, OB, MA, MB, MC, LA.

4. idem, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College