Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 194  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quibus modis obligetur quis ad warantizandum per cartam et finem factum.


[002] f.381b] ITEM quis vocari debeat et warantizare et cui dictum est.
[003] Nunc videndum qualiter et quibus modis obligetur quis ad warantiam,
[004] maior sive minor. Et sciendum quod per homagium, per23 finem factum et
[005] per cartarum sive aliorum instrumentorum obligationem. Verba gratia:
[006] A. vocat B. ad warantum versus C. B. summonitus petit quod A. ostendat
[007] ei qua ratione vocaverit24 eum ad warantum. Et si A. statim proferat cartam
[008] ipsius B. vel patris sui, vel alterius antecessoris sui cuius heres
[009] ipse fuerit,25 et quæ26 dedici non possit,27 et si A. talis sit heres quod ei
[010] debeat warantizare,28 ut si sit heres eius qui feoffatus est per cartam illam,
[011] vel eius assignatus vel heres assignati, cum carta de assignatis fecerit
[012] mentionem, et eodem modo si de illis quibus feoffatus29 dare voluerit,
[013] vendere vel legare, et carta fecerit mentionem de warantizatione30 et
[014] puro feoffamento, tunc oportebit quod idem B. statim warantizet et
[015] incontinenti ad melius quod poterit respondeat. Et quod dicitur de
[016] carta dici poterit de confirmatione, si confirmatio31 ad warantizationem
[017] obligaverit confirmantem.32

Si minor vocatus fuerit statim ostendat tenens cartam vel aliud.


[019] SI autem minor infra33 ætatem existens vocatus fuerit ad warantum et
[020] constiterit quod minor sit, ne frivola sit vocatio, ille qui vocat statim
[021] in ipsa vocatione ostendat cartas suas vel aliud per quod præsumi possit
[022] quod minor teneatur ad warantiam, sive præsens fuerit vel34 absens,
[023] quia hæc poterit esse ratio, cum sint nonnulli de iure suo diffidentes
[024] cum aliud remedium non haberent35 ad litem protrahendam minorem36
[025] ad warantum vocarent. Quod37 etiam de quolibet maiore dici posset
[026] warantum vocante maiorem vel minorem in assisis omnibus, ubi38 si
[027] vocans de waranto suo defecerit, nulla alia subsequitur39 pœna in odium
[028] defaltæ nisi quod per defaltam capiatur assisa. Cum autem a vocante
[029] warantum ostensæ fuerint cartæ et instrumenta, tunc videndum erit
[030] utrum pater vel alius antecessor minoris, si servitium petatur, fuit in
[031] seisina de servitio illo anno et die quo fuit vivus et mortuus. Et si ita fuit
[032] seisitus, tunc statim warantizet suo feoffato, sed loquela principalis inter



Notes

23. et per, OB, MA, MB, CM; et, Y.

24. vocavit, MSS. var.

25. est, OB, MA, MB; fuerat, MG.

26. qui, OB, MA, MB.

27. poterit, OA, OB, MA, MB, Y.

28. warantizari, Y, OA, OB, MB; war., MA.

29. f. est, OB, MA, MB.

30. warantia, CM, MA; war., MC, LA.

31. confirmantem, OC, MG, CE.

32. confirmationem, OC, CE; confirmatio, MG.

33. et infra, OA, OB, MA, MB, CM, Y.

34. sive, V, MC, CM.

35. habeant, MC, LA.

36. nisi m., V, MA (+).

37. quid, OC, MG, CE.

38. vir, MC, LA.

39. subsequetur, V, OC, MG, CE, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College