Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 193  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si minor vocatus fuerit ad warantum.


[002] SI autem minor vocatus fuerit ad warantum de aliqua libertate sive per
[003] se sive cum7 aliis, semper inquiratur imprimis utrum antecessor minoris
[004] seisitus fuit de tali libertate ut de feodo anno et die quo fuit vivus et
[005] mortuus, ad hoc quod detur dilatio8 warantiæ vel non detur. Item vocari9
[006] poterit ad warantum et10 vocare tam ille qui tenet ad vitam sicut ille qui
[007] tenet in feodo, et eodem modo ille qui tenet ad terminum annorum.11
[008] Et quod ille potest qui tenet ad terminum,12 quamvis ratio se habeat
[009] in contrarium, probatur de13 itinere Willelmi de Ralegha in comitatu
[010] Warrewickiæ, de quadam Sibilla quæ dotem petiit, circa finem rotuli.

Quandoque maritus vocat uxorem ad warantum.


[012] MARITUS14 uxorem recte15 vocat ad warantum etiam sine auxilio curiæ
[013] <nisi ita sit quod femina quæ16 de costa viri sumpta fuit caput17 excedens
[014] viro suo dominetur> si uxor in brevi non18 nominetur, si recognitum fuerit
[015] vel convictum quod vir nihil teneat nisi nomine uxoris suæ, quamvis
[016] secundum quosdam potius deberet cadere breve: aliud tamen erit ut videtur
[017] si donationes factæ fuerint ante matrimonium cum seisina et usu
[018] per aliquod tempus, quod secus est constante19 matrimonio. Et quo casu
[019] vir recte vocat uxorem sicut aliam quamcumque personam, et cum warantizaverit
[020] et vir amiserit uxor tenebitur ad excambium, quod non est in
[021] primo casu. Si autem e converso si vir uxori donationem fecerit ante
[022] matrimonium et uxor per se sine viro implacitetur, non magis sine viro
[023] respondebit quam de alia hereditate sua, et ipsum ut videtur vocare20
[024] poterit ad21 warantum, et si amiserit quod vir teneatur ad excambium,
[025] secundum quod dicitur de uxore. Cum autem vir et uxor simul placitaverint
[026] et petant et vir attornatus fuerit uxoris, et ille qui tenet postmodum
[027] uxorem vocaverit ad warantum, oportebit quod ipsa iterum compareat
[028] in curia et attornatum faciat virum suum vel alium in placito
[029] warantiæ, quia vir non est attornatus in placito illo quamvis in placito
[030] principali, secundum quod videri poterit de itinere Martini de Pateshilla
[031] in comitatu Eboraci anno regis22 Henrici decimo, de Petro de Malo
[032] Lacu et Isabella uxore eius et Iohanne de Besacre. Et sic fiat in omni
[033] placito cum tenens warantum vocaverit quod petens faciat attornatum de
[034] novo, quod quidem non est de tenente.



Notes

7. per, OC, CE, MG (alios).

8. donatio, Y, OA, OB, MB; do., MA.

9. Om., OC, MG, CE.

10. Om., OC, MG, CE.

11-12. Om., OB, MA, MB, MG, CM.

13. in, V, LA, MB, CM.

14. m. quandoque, OC, CE, CM.

15. Om., OC, CE, CM.

16. Om., OC, MG, CE.

17. et capit, OC, MG, CE.

18. Om., OB, MA, MB.

19. Om., OC, CE, MG (om. est).

20. advocare, MC, LA.

21. in, MC, LA.

22. regni regis, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College