Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 192  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sicut ille qui rem aliquam corporalem habuerit, sicut terram et tenementum
[002] ab aliquo ex quocumque iusto titulo vel iusta causa adquirendi,
[003] sicut ex causa donationis vel venditionis vel permutationis et huiusmodi,
[004] cum carta de warantia expressa et homagio aliquando, nisi37 in eadem
[005] carta exprimatur quod non obstante homagio si donator ad warantum
[006] vocatus fuerit non teneatur38 ad warantiam39 nec40 ad excambium, et sic
[007] vincit conventio legem. Item tenetur quis warantizare quandoque propter
[008] homagium etiam41 sine carta, et sive sit maior sive minor, dum tamen
[009] ante ætatem minor qui vocatus fuerit42 non respondeat ad warantiam.43
[010] Et idem dici poterit de iuribus sicut de custodiis44 et maritagiis et huiusmodi.
[011] De hoc autem quod dicitur omnis45 qui non46 prohibetur, quia47
[012] non potest quis warantum vocare in pœnali actione ubi quis convincendus
[013] fuerit ex delicto vel iniuria propria, et48 ubi fuerit pœna corporalis infligenda,
[014] cum pœna suos tenere debeat actores et non alios.

Quis vocari debeat ad warantum.


[016] ITEM videndum quis vocari possit ad warantum. Et sciendum quod tam
[017] masculus quam femina, tam minor quam maior, dum tamen ut prædictum
[018] est si minor vocetur remaneat placitum de warantia in suspenso usque ad
[019] ætatem, nisi causa fuerit ita favorabilis quod ætas expectari non debeat,
[020] sicut est causa dotis. Item non solum vocandus est ad warantum ille qui
[021] dedit vel vendidit, verum etiam vocandi sunt eorum heredes descendentes
[022] in infinitum propter verba in cartis49 contenta: Ego et heredes mei warantizabimus
[023] tali et heredibus suis etcetera. Et in quo casu tenentur heredes
[024] warantizare sive50 sint propinqui sive remoti, remotiores vel remotissimi.51
[025] Et quod de heredibus dicitur, idem dici poterit de assignatis et de illis
[026] qui sunt loco heredum,52 sicut sunt capitales domini qui tenentibus suis53
[027] f.381] quasi succedunt, vel1 propter defectum vel propter delictum,
[028] sicut de eschaetis dominorum. Et quod assignatis fieri2 debeat3 warantia4
[029] per modum donationis probatur de itinere Willelmi de Ralegha in5 comitatu
[030] Warrewickiæ circa finem rotuli. Et hoc maxime si primus dominus
[031] capitalis et6 primus feoffator ceperit homagium et servitium assignati.



Notes

37. non, OA; vero, OB, MA, MB, Y.

38. tenetur, OC, CE, CM, MA.

39. warantum OC, CE; warantizandum, MG.

40. nisi, OC, MG, CE.

41. et, OC, MG, CE.

42. f. ad respondendum, OC, MG, CE.

43. warantum, OC, MG, CE.

44. custodibus, OC, MG, CE.

45. Om., OB, MA, MB.

46. Om., MC, LA.

47. quod, OB, MA, MB.

48. Om., OB, MA, MB.

49. carta, MC, LA.

50. cum, MC, LA.

51. remotissime, OC, MG, CE.

52. illorum h., V; illorum, OB, MA, MB.

53. Om., OB, MA, MB.

1. Om., MC, LA.

4. warantiam, Y, OA, OB, MB; war., MA.

2-3. facere debeant, OB, MA, MB, Y.

5. Om., MC, LA, MA.

6. Om., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College