Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 191  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE WARANTIA


De waranto vocando post visum.


[003] CUM tutius sit warantum vocare tenenti quam in propria persona
[004] subire defensionem, cum ex persona sua propria ad actionem omnino
[005] elidendam vel ad23 tempus differendam non competat24 ei exceptio
[006] peremptoria vel dilatoria, tunc si warantum habuerit illum statim vocet,
[007] aliquando per auxilium curiæ aliquando sine, secundum quod warantus
[008] f.380b] fuerit sub potestate vocantis, et ita quod illum sine auxilio
[009] habere possit, vel secundum quod fuerit sub alterius potestate quod illum
[010] sine auxilio producere non possit. Sub alterius potestate dico sicut sub
[011] potestate domini regis, sive in regno Angliæ sive in Hibernia sive in
[012] Wallia, in aliqua parte quæ sit sub dominio25 domini regis. Si autem fuerit
[013] qui vocatus est extra potestatem domini26 regis, in vanum vocabitur per
[014] auxilium, quia tunc necesse habebit tenens illum producere27 per se si
[015] possit, alioquin amittet.

Quid sit warantizatio.


[017] IMPRIMIS videndum erit quid sit warantizatio. Et sciendum quod warantizare
[018] nihil aliud est quam defendere et adquietare tenentem qui warantum
[019] vocavit in seisina sua, quia quamvis warantus28 warantizaverit, non tamen
[020] propter hoc transfertur seisina ad warantum nec aliud nisi defensio rei
[021] petitæ, quæ quidem defensio cum semel ad29 warantum translata fuerit
[022] postmodum resumi non poterit a tenente, sed omnia30 procedent sub
[023] nomine waranti, nec cum warantus warantizaverit31 rem warantizatam
[024] reddere poterit32 petenti contra voluntatem tenentis vel sine iudicio,
[025] quia defendere non est reddere33 sine voluntate tenentis quin ei fiat
[026] disseisina. Sed cum voluntas tenentis vel iudicium intervenerit,34 tunc
[027] statim et non ante transfertur seisina rei petitæ ad petentem, et tenens
[028] de re waranti excambium habeat ad valentiam.

Quis possit warantum vocare et de qua causa.


[030] VIDENDUM35 etiam quis possit warantum vocare et qua36 de causa. Et
[031] sciendum quod warantum vocare poterit omnis qui non prohibetur,



Notes

23. Om., MC, LA, OC, MG, CE.

24. competit, V, CM.

25. dominico, MB; potestate et dominico, V.

26. Om., OA, OB, MC, LA, Y.

27. perducere, LA, MA.

28. Om., OC, MG, CE.

29. Om., OC, MG, CE.

30. omnino, OC, MG, CE, CM.

31. warantizavit, MA, MB, OC, CE.

32. non p., OB, MA, MB.

33. Om., MC, LA.

34. intervenerint, OA, LA, MG.

35. v. est, OB, MA, MB.

36. de qua, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College