Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 186  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ut prædictum est. Et eodem modo si ad magnam assisam. Item44
[002] iacet ubicumque res corporalis petitur quæ aliter designari non possit,
[003] quod certa res deducatur in iudicium, nisi45 videatur directe vel indirecte.
[004] Directe dico, ut si terra vel aliqua res corporalis petatur sine pertinentiis
[005] propter certitudinem corporis, quia tenens per hoc statim scire potest46
[006] utrum tale corpus teneat totum vel eius partem vel nihil. Indirecte, ut
[007] si alio modo designari possit per id quod tantundem valet quantum valet
[008] visus, et per quod47 certitudo48 haberi possit quæ et qualis sit res quæ
[009] petitur. Ut si dicatur: Peto tantam terram cum pertinentiis unde talis
[010] nuper obiit seisitus, vel quam talis nuper warantizavit, vel totam terram
[011] quam talis tenet in eadem49 villa,50 si plus non tenuerit, vel51 in comitatu vel
[012] in tali loco, vel talem quæ capta fuit in manum52 domini regis et per tenentem
[013] replegiata, vel talem quam ego vel alius tibi tradidit,53 vel de qua disseisinam
[014] fecisti, vel quam tenes de dono talis54 vel de bailio55 domini regis, et huiusmodi.
[015] Item iacet in placito quo waranto ubi actio56 datur tam in rem quam
[016] in personam ratione pertinentiarum, ut de eschaetis domini regis de terris
[017] Normannorum. Item iacet de tenementis de quibus aliquis redditus
[018] provenit. Et57 si de redditu petatur non iacet,58 nec etiam59 erit redditus
[019] liberum tenementum nisi ex tenemento proveniat, quia de camera non,60
[020] vel huiusmodi. Item iacet visus de tenemento in quo quis communam
[021] petit61 per breve de recto et ius pascendi, nisi62 aliter designari possit
[022] ut supra dictum est, quia poterit ille qui convenitur tenementum habere
[023] in quo petens nullam communam clamare poterit. Item iacet visus si
[024] secta petatur ab aliquo si plura tenementa habeat in eadem villa, ut
[025] sciri63 possit et certificari ratione cuius tenementi secta petatur, vel
[026] cum plures petat non debeat tenens nisi unam,64 secundum quod videri
[027] poterit de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici secundo post
[028] guerram comitatu Cantiæ, de magistro militiæ templi. Et eodem modo
[029] in iuribus quibusdam iacet visus si res vel loca quibus iura insunt designari
[030] non possunt per id quod tantundem valet, sicut in communa pasturæ
[031] et huiusmodi.

De irrotulatione post visum concessum.


[033] f.379] CUM1 autem visus denegari non possit, tunc fiat irrotulatio hoc
[034] modo:2 A. petit versus B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut



Notes

44. ubi, OC, CE; ibi, MG.

45. ubi, MSS. var.

46. possit, OC, CE; posset, MG.

47-48. certitudinem, OB, MA, MB.

51. Om., OB, MA, MB.

49-50. N., MC, LA.

52. manu, OC, MG, CE.

53. tradiderit, OC, MG, CE.

55. ballivo, V; ballo., MSS. var.

54-56. Om., OC, MG, CE.

57. ut, OB, MA, MB, Y.

58-59. Om., OB, MA, MB.

60. nomine, MC, LA.

61. petat, MC, LA, MG, CM.

62. non, MC, LA.

63. scire, OA, LA, MC, OC, MG, CE, Y.

64. unicam, OB, MA, MB.

1-2. Om., OA, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College