Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 185  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sciendum est quod non fit relatio pertinentiarum ad ipsum ius immo ad
[002] ecclesiam, secundum quod construitur lignis20 et lapidibus, et non secundum
[003] quod ingressus et egressus pertinet ad ius pascendi et huiusmodi,
[004] et refectio ad ius eundi. Nec obstat quod dicitur quod in assisa ultimæ
[005] præsentationis iuratores videre21 debeant22 ecclesiam illam ad quam fit
[006] præsentatio, quia hic nihil agitur de iure, sed quod ecclesia ad quam
[007] præsentatur designetur, secundum quod lignis et lapidibus construitur:
[008] et quæ quidem omnino sunt diversa licet quoddam modo connexa.23
[009] <Et aliquando petitus fuit visus de advocatione ecclesiæ quia diversæ
[010] fuerunt ecclesiæ in eadem villa, sed postea per iudicium revocatus et ita
[011] quod breve de visu remansit, quia ecclesia in qua advocatio petebatur alio
[012] modo designari potuit per hoc quod tantundem valuit, scilicet advocationem
[013] ecclesiæ beati Petri. De hac materia de termino Sanctæ Trinitatis
[014] anno24 secundo post guerram comitatu Cantiæ,25 de abbate de Nutleye.>

Si ius advocationis capi debeat in manum domini regis.


[016] SED cum ius advocationis ecclesiæ incorporale sit, et per defaltam tenentis
[017] f.378b] aliquando præcipiatur26 vicecomiti quod illam capiat in manum27
[018] domini regis, cum sit incorporale, invisibile, impalpabile, et quod palpari
[019] non potest, qualiter potest in manum28 domini29 regis30 capi, quod videtur
[020] esse impossibile? Respondeo:31 re vera nullum ius esse poterit sine corpore
[021] et subiecto cui adhæreat. Si autem dicatur quod adhæreat fundo vel
[022] tenemento in quo ecclesia32 sita est, tunc videtur prima facie quod capi
[023] debeat fundus, et per consequens ius advocationis illius.33 Sed fundus
[024] non capitur quia ius advocationis fundo non34 adhæret immediate, sed
[025] per medium35 quod est36 ecclesia talis, secundum quod construitur lignis
[026] et lapidibus et secundum quod superius37 dictum est, ius advocationis talis
[027] ecclesiæ38 et non ius advocationis talis39 fundi. Et ideo cum ius advocationis
[028] adhæreat ecclesiæ dicatur40 vicecomiti quod capiat ecclesiam in manum41
[029] domini regis simplici captione, et per consequens capit id quod inest
[030] corpori, sicut videri poterit de iure pascendi et huiusmodi.

Ubi visus iacet vel tantundem.


[032] UBI visus iacet? Et dico quod iacet generaliter. Imprimis de omnibus
[033] terris petitis per breve de recto aperto,42 vel per43 alia brevia clausa in
[034] quibus pervenitur ad duellum, et maxime propter sacramentum campionum



Notes

20. ex lignis, MSS. var.

21-22. videbant (videant), OB, MA, MB.

23. annexa, LA, MA.

24. anno regis Henrici, CM, OC (regni regis).

25. Cantebrigiæ, CM, MM.

26. præcipitur, OC, MG, CE.

27. manu, OC, MG, CE.

28. manu, OC, MG, CE.

29-30. Om., OA, MC, LA, CM, Y.

31. sic, OB, MA, MB, MC; responsio, Y, V; ro., MSS. gen.

32. etiam, OC, MG, CE.

33. i. ecclesiæ, V, MA.

34. Om., MA, MB, CM.

35. modum, MC, LA.

36. Om., OB, MA, MB.

37. inferius, OC, MG, CE.

38-39. Om., OB, MA, MB.

40. dicat, OA, LA, MC, MG, CM; dicant, OC, CE; om., Y.

41. manu, OC, MG, CE.

42. apertum, Y, OB, MA, MB (apert.).

43. Om., MC, LA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College