Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 187  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ius suum etcetera, vel tantum redditus vel3 talem communam pasturæ,
[002] vel quod ei faciat sectam et4 huiusmodi etcetera. Et B. venit et petit inde
[003] visum de tenemento unde talis redditus provenit,5 vel de tenemento in
[004] quo clamat talem pasturam, vel de tenemento de quo A. petit sectam et
[005] huiusmodi, secundum brevia originalia habeat. Dies datus est eis6 in
[006] octabis etcetera. Et eodem modo si dos petatur vel aliud7 quid8 per breve
[007] de ingressu, tunc sic: A. petit versus B. tantam terram cum pertinentiis in
[008] tali villa ut dotem suam, vel ut ius suum, et in quam idem B. non habet
[009] ingressum nisi per talem etcetera. Et sic variatur irrotulatio secundum
[010] varietatem placitorum,9 et huiusmodi10 irrotulationes variantur brevia
[011] quæ talia sunt.

Breve de visu faciendo si de toto.


[013] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod sine dilatione habere facias
[014] B. visum de tanta terra cum pertinentiis in N. quam A. de N. in curia
[015] nostra coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium clamat11 ut ius
[016] suum versus prædictum B. Et dic quatuor militibus ex illis qui visui illi12
[017] interfuerint13 quod sint coram eisdem iustitiariis nostris apud Westmonasterium
[018] vel coram nobis ubicumque tunc fuerimus in Angliæ, ad
[019] testificandum visum illum. Et habeas ibi nomina militum et hoc breve.
[020] Teste etcetera. Variantur autem huiusmodi brevia multipliciter, et sic
[021] scilicet:14 habere facias15 visum B. de tenemento in tali villa unde redditus
[022] decem solidorum provenit, quem redditum A. de N. in curia nostra
[023] etcetera clamat ut ius suum versum prædictum16 B. Et dic etcetera ut supra.
[024] Vel sic: visum de tanta terra cum pertinentiis in N. unde C. quæ fuit uxor
[025] D. nominatim dotata fuit. Vel si forte aliquam certam partem et separatam17
[026] petat pro18 diviso,19 tunc sic: visum de tanta terra etcetera20 quam
[027] A. quæ fuit uxor B. in curia etcetera, clamat in dotem versus21 eum.22
[028] Si autem clamaverit tertiam partem incertam23 et indeterminatam
[029] alicuius totius, tunc sic: visum de tanta terra cum pertinentiis etcetera
[030] unde A. quæ fuit uxor C. in curia nostra etcetera, clamat tertiam partem
[031] in dotem versus eum. Et dic etcetera. Si autem placitetur de communa
[032] pasturæ per breve de recto quo iure, tunc sic:



Notes

3. vel cum, OA, LA, MC.

4. vel, MC, LA.

5. pervenit, OA, LA, MC.

6. Om., OB, MA, MB.

7-8. aliquid, V; aliud, MB; aliquid quis, CE; aliud quis, OC.

9. placiti, OC, MG, CE, CM.

10. secundum h., V; h. etiam, OA, OB, MA, MB, Y.

11. Om., MC, LA.

12. Om., MC, LA.

13. interfuerunt, OC, MG, CE.

14. quod, OC, CE; om., MG.

15. facis, OC, CE, MG.

16. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

17. separatam, OB, MA, MB.

20. Om., OC, CE, MG.

18-19. divisa, OC, CE; divisam, MG.

21-22. in N., OC, CE; nomine N., MG.

23. in terram, MC, LA; et certam, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College