Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 184  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] possit aut debeat fieri visus, sicut de iuribus51 quæ insunt
[002] rebus corporalibus, sicut de iure advocationis, de52 iure pascendi, eundi et
[003] f.378] agendi et huiusmodi. Et quamvis huiusmodi iura videri non
[004] possunt cum sint invisibilia nec palpari1 sicut corpora, tamen cum sine
[005] corpore vel2 subiecto quibus insunt esse non possunt, res illæ videri
[006] possunt et palpari. Et unde sufficit pro visu quod res corporeæ in quibus
[007] iura consistunt designentur, vel per visum vel per quod tantundem
[008] valet. Per visum, ut si cui competat ius pascendi in fundo alieno, agendi
[009] vel eundi vel huiusmodi, sufficit si loca videantur in quibus iura sunt et
[010] consistunt, et sufficit si visus factus sit iuratoribus. Et eodem modo dici
[011] poterit de iniuriis. Sufficit enim si iuratores videant loca et facta, quamvis
[012] ipsa iniuria congrue loquendo videri non possit non magis quam ius.
[013] Est enim ius et eius contrarium quod est iniuria. Est enim iniuria omne
[014] illud quod non est ius, et quod3 non magis videri poterit quam ipsum ius.
[015] Si quis enim in terris et tenementis quæ habuerit ad terminum vitæ vel
[016] annorum vel nomine alieno, sicut nomine custodiæ et huiusmodi, vastum
[017] fecerit, non conceditur visus4 ei qui5 queritur in iudicio. Sufficit enim si
[018] fiat visus inquisitoribus. Nec etiam conceditur visus in actione personali,
[019] ut si custodia et6 maritagium alicuius petatur, non est necesse specificare
[020] vel designare quantitatem hereditatis. Si autem sic7 dicat quis, custodiam
[021] tantæ terræ, videtur quod tunc sit aliud dicendum.

Si ius advocationis petatur et plures sint ecclesiæ.


[023] CUM autem ius advocationis petatur, cum illud ius videri non possit, sufficit
[024] si corpora designentur8 in quibus huiusmodi ius consistit. Et9 sufficit10
[025] pro visu, ut si quis dicat: Peto advocationem ecclesiæ Sanctæ Mariæ
[026] de tali villa cum pertinentiis, et non sit nisi unica ecclesia Sanctæ Mariæ
[027] in eadem, sufficit pro visu quia11 ius illud12 esse non poterit in alia ecclesia.
[028] Si autem diversæ sint ecclesiæ, scilicet ecclesia beati Petri et ecclesia
[029] Sancti Andreæ, tunc designari poterit13 ex nomine cui illarum insit illud
[030] ius advocationis quod petitur. Si autem plures sint14 ecclesiæ constructæ
[031] sub nomine unius sancti, tunc oportet ita designare ex loco in qua15
[032] ecclesia sit illud ius advocationis quod16 petitur. Ut17 si dicat:18 Peto
[033] advocationem ecclesiæ quæ sita est in vico tali versus orientem, vel versus19
[034] occidentem. Si autem sit qui dicat quod ratione pertinentiarum competat
[035] visus cum dicatur, Peto advocationem illius ecclesiæ cum pertinentiis,



Notes

51. viribus, OA, OB, CM.

52. et de, OB, MA, MB, CM, Y.

1. p. non possunt, CE, OC (+ non); possunt, MG.

2. et, OC, MG, CE.

3. Om., OB, MA, MB, CM.

4. ius, OA, OB, MA, MB, Y (corr.).

5. de quo, V, OC, MG, CE.

6. vel, MA, OC, CE.

7. Om., OC, MG, CE.

8. designatur, OC, MG, CE, MB (corpus).

9-10. Om., LA, MG.

11. quod, OC, MG, CE, CM.

12. Om., OC, MG, CE.

13. debet, OB, MA, MB.

14. Om., OC, MG, CE.

15. Om., OB, MA, MB, LA.

16. et, OA, OB, Y.

17-18. Om., OC, MG, CE.

19. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College