Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 183  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] petat vocaverit C. ad warantum, et C. cum27 venerit per summonitionem,
[002] antequam warantizaverit vel post, visum petat: visum non habebit, quia
[003] tenetur warantus ad cartam suam respondere vel ad cartas antecessorum
[004] suorum in quibus specificatur terra illa petita. Et etiam si tenens cartas
[005] non haberet, scit aut scire debet28 warantus quam terram tenens de eo
[006] tenuerit, et de qua terra cepit homagium et servitium illius qui eum ad
[007] warantum vocavit, et cum per iudicium vel alio modo warantizaverit,
[008] scire debet warantus quæ29 et30 qualis sit terra de qua vocatus sit ad warantum
[009] et quanta. Et sic fiet31 de pluribus warantis quod dicitur de uno,
[010] quorum nullus visum habebit donec in placito illo perventum fuerit ad
[011] duellum, si inde contingat duellum vadiari. Et tunc post duellum32
[012] vadiatum et post vadia recepta fiat visus campionibus.33 Et34 quia visus
[013] non præcessit in toto placito, dicatur eis quod infra diem eis datum
[014] terram illam videant, et hoc est pro sacramento suo quod inde facient de
[015] visu suo, secundum quod inferius videri poterit de sacramentis campionum.
[016] Item non iacet visus postquam semel terra capta est in manum35
[017] domini regis per defaltam, quia sufficit quod tantundem valet, quia
[018] petens designare debet visoribus qualitatem terræ et36 quantitatem,37
[019] quid et quantum petat et per quas metas, et cum sic capta fuerit, eodem38
[020] modo et in eadem quantitate peti debet per plevinam, quod quidem
[021] sufficit pro visu. Conceditur tamen quandoque visus post defaltam ex
[022] abundanti et39 hoc pro40 sacramento41 campionum, ut de termino Sanctæ
[023] Trinitatis anno regis Henrici quarto.

Si post visum petitum se essoniaverit tenens et postea dicat quod visum non habuerit.


[025] ITEM denegatur quandoque visus, ut si semel concedatur et antequam
[026] tenens visum habuerit ad diem suum se fecerit essoniari, cum calumniari
[027] deberet quod visum non habuerit, secundum quod fit42 de43 summonitionibus,
[028] cum quis se essoniaverit ubi calumniari44 deberet45 brevem46 summonitionem.47

Si de rebus incorporalibus iaceat visus sicut de iuribus.


[030] DICITUR supra ubi visus non iacet in rebus corporalibus quæ videri possunt
[031] et48 tangi49 et ratio quare. Nunc autem videndum50 si de rebus incorporalibus



Notes

27. non, OB, MA, MB, CE, CM.

28. deberet, V, MG.

29. Om., OB, MA, MB; etiam, Y.

30. et, OB, MB; om., MA.

31. f. ei vel, CE, CO (+ vel); f. ei, MG.

32. d. sic, V, OB, MA, MB.

33. captionibus, OC, MG, CE.

34. Om., OB, MA, MB.

35. manu, OC, MG, CE.

36-37. Om., OC, MG, CE.

38. in eodem, OB, MA, MB.

39. ex, OB, MA, MB.

40-41. per sacramentum, OC, CE, CM.

42. sit, OC, CE; scilicet, MG.

43. Om., OC, MG, CE.

44. calumniare, V, MB.

45. debent, OC, MG, CE.

46-47. breve sum., MB, CM, OC, CE; breve de summonitione, MG.

50. dicendum, OB, MA, MB.

48-49. Om., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College