Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 182  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qui ius habet in re statim post intrusionem sibi perquisiverit in crastino
[002] vel infra septimanam, nisi rationabili de causa fuerit impeditus. Denegabitur11
[003] etiam quandoque visus in petitione dotis ubi mulier nomine dotis
[004] petierit aliquod manerium sine pertinentiis unde nominatim dotata fuit.
[005] Ut si dicat: Peto tale manerium ut dotem meam unde A. quondam vir meus
[006] me nominatim dotavit ad ostium ecclesiæ die quo me desponsavit. Et in hoc
[007] casu tenens nullum visum habebit ratione pertinentiarum quæ non nominantur,
[008] quod quidem aliud esset si cum pertinentiis, quia posset mulier
[009] petens tales ostendere pertinentias de quibus tenens nullam partem
[010] advocaret. Item in petitione dotis denegatur visus propter incertitudinem,
[011] ut si nomine dotis petat mulier tertiam partem alicuius manerii cum
[012] pertinentiis vel sine, visum non habebit quia nullam certam partem
[013] designare potest.12 Si autem visum petierit de toto13 tenemento14 unde
[014] petit tertiam partem visum habebit. Item si cum tenens visum petierit
[015] respondeat mulier quod non petit15 nisi tertiam16 partem de eo unde vir
[016] suus seisitus obiit ut de feodo, et tenens totum teneat et vir recenter obiit,
[017] tenens visum non habebit cum habeat quod tantundem valet, scilicet unde
[018] vir suus obiit seisitus. Item denegabitur visus mulieri, si heres agat contra
[019] eam de dotis admensuratione cum ipsa totum teneat de quo petitur
[020] admensuratio, et ratione præmissa quia vir17 suus obiit nuper inde seisitus
[021] in tali villa. Et hoc verum est nisi18 ipsa aliud tenementum teneat in eadem
[022] villa. Item nec iacet visus propter incertitudinem sive nominentur pertinentiæ
[023] sive non. Ut si quis sic petat aliquam terram et sic dicat: Peto
[024] tantam terram cum pertinentiis, scilicet quidquid tenens tenet19 in tali villa
[025] ultra20 decem libratas terræ de dono talis, quia terra quæ petitur specificari
[026] f.377b] non potest21 nisi prius facta extensione decem libratarum, et
[027] viso et22 probato quantum terræ talis teneat in tali villa, tunc23 primo
[028] procedat sine visu de residuo quia præambula erit extensio. Ut inter placita
[029] quæ sequuntur regem coram S. de Segrave, de Thoma de Donholme24
[030] cive Londoniæ. Et hoc verum esse poterit nisi visum petat de toto unde
[031] petit residuum ultra decem.25 Plures etiam possunt esse tenentes successive
[032] quorum nullus visum habebit si petierit nisi tantum primus tenens. Verba
[033] gratia: A. petit versus B. tantam26 terram cum pertinentiis ut ius suum. Si B.
[034] visum petat visum habebit, et nullus alius, quamvis warantum vocaverit
[035] usque ad decem. Item nec tenens nec warantus, ut si idem B. antequam visum



Notes

11. denegatur, Y, LA, MG; -etur, MB.

12. possit, OC, CE; posset, MG.

13. tanto, OC, MG, CE.

14. terræ, OC, CE.

15. petat, MA, MB; om., MG.

16. Om., OB, MA, MB.

17. ubi vir, OC, MG, CE.

18. ubi, OA, OB, MG, Y.

19. sic, OC, MG, CE, Y (+); om., MSS. gen.

20. usque, OC, MG, CE.

21. possit, OC, MG, CE.

22. Om., OB, MA, MB.

23. Om., OB, MA, MB.

24. sic, OB, MB; Dunholm., MSS. gen.

25. d. libra, OC, CE; d. libratas, MG; dotem, MA, MB.

26. certam, V, OA, OB, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College