Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 181  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suam. Et48 ad hoc facit quod habetis inter prima placita post guerram
[002] comitatu Bukinghamiæ, de Willelmo de Abryncis49 et Matillide uxore
[003] eius. Contrarium tamen videtur et50 quod visus iaceat,51 de termino Sancti
[004] Michælis anno regis52 Henrici secundo post guerram comitatu Essexiæ, de
[005] Matillide de Say et Willelmo de Maundeville. Quod quidem sic solvitur
[006] ut videtur quia primum breve loquitur de proparte sororum ubi antecessor
[007] nuper obiit: et unde sufficit pro visu per53 hoc quod dicitur de tanta terra
[008] unde talis qui nuper obiit obiit seisitus. In secundo vero casu certa54
[009] pars55 hereditatis petita fuit per aliud breve de recto quam per breve
[010] nuper obiit, ubi certa pars non distinguitur,56 et ideo visus denegandus
[011] quia57 nescit quæ58 pars ei accidere debeat certa de toto. Et si visum
[012] petat de toto, adhuc valere non debet quia habet quod tantundem valet,
[013] scilicet de hereditate unde talis fuit seisitus qui nuper obiit. Et hæc vera
[014] f.377] sunt sive coheredes et participes petant versus participem
[015] sive extraneam personam. Et quamvis petatur terra per breve de recto
[016] ut de1 proparte, non erit visus denegandus cum non habeat tenens forte
[017] id quod petitur, nec pro visu quod tantundem valeat.2 <Item denegatur
[018] visus in placito dotis de terris et tenementis de quibus vir mulieris obiit
[019] nuper seisitus, quia habet tenens quod tantundem valet, ut infra eodem.3>
[020] Si autem manerium aliquod petatur sine pertinentiis visus denegabitur,
[021] quia aut tenens confiteatur statim quod illud teneat vel4 quod non teneat,5
[022] et secundum hoc respondeat vel quietus recedat, quia manerium satis
[023] designatur ex nomine. Si autem dubitetur, fiat inquisitio sub pœna ioci6
[024] partiti. Si autem petatur medietas manerii quod non sit divisum nec
[025] partitum etiam sine pertinentiis, denegabitur visus quia ignorari poterit
[026] quæ medietas pertineat7 ad petentem. Si autem manerium partitum sit
[027] et petatur8 medietas sine pertinentiis, eodem modo denegabitur visus.
[028] Si autem cum pertinentiis aliud erit ut infra dicetur. Item cum medietatem
[029] petat quis alicuius manerii cum sit indivisum cum9 pertinentiis vel sine,
[030] si visum petat10 de toto, non ei denegabitur ad similitudinem dotis secundum
[031] quod inferius dicetur. Denegabitur etiam visus intrusori cum res
[032] specificata fuerit in quam se intruserit sine pertinentiis, vel si fiat quod
[033] tantundem valet ut supra dictum est. Et ideo maxime si recens fuerit
[034] intrusio. Recens dico unius anni vel minoris temporis. Et hoc cum ille



Notes

48. Om., OB, MA, MB.

49. Abrintis, Abuncis, Albrut., MSS. var.

50. Om., OB, MA, MB, Y.

51. iacet, OB, MA, MB; i. ut, OC, MG, CE.

52. regni regis, OC, MG, CE.

53. Om., V, OB, MA, MB, Y.

54. tertia, V, CM.

55. res, OB, MA, MB, Y.

56. distringitur, V, CE.

57-58. quæ, OC, CE; quia, MG.

1. in, MG; om., OC, CE.

2. valet, OB, MA, MB, CM.

3. de eodem, V.

4-5. Om., MSS. var.

6. loci, MSS. var.

7. pertinet, V, MA, CM.

8. Om., OC, MG, CE.

9-10. petatur, OC, CE; petitur, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College