Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 180  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sicut sunt fere omnes exceptiones provenientes ex præparatoriis
[002] iudiciorum. <Sed re vera si rectus ordo proponendi exceptiones servetur,
[003] primo oportet proponere illas quæ petunt28 super iurisdictione iudicis,
[004] et postea confirmare personas partium et alias quæ dilatoriæ sunt, sicut
[005] de summonitionibus et vocatione ad iudicium et huiusmodi, et tunc
[006] super editione facienda, et tunc demum ut res certa in iudicium deducatur
[007] et de visu faciendo.>

De visu petendo et quare faciendus est visus.


[009] f.376b] CUM autem onerosum esset de singulis exceptionibus tractare
[010] suo loco et per se, et29 utilius et facilius ut videtur erit omnes quasi in
[011] unum fasciculum colligere et de omnibus simul tractare per ordinem.
[012] Ideo omisso hic30 tractatu de exceptionibus tractetur de visu petendo, ut
[013] certa res in iudicium deducatur, scilicet ut petens ostendat et tenentem
[014] certum reddat de qua re ipsum velit convenire. Fit autem visus aliquando
[015] parti aliquando iuratori, sicut in assisis in causa possessionis, et aliquando
[016] in31 inquisitionibus de rebus de quibus habetur contentio inter partes,
[017] et de loco et de facto sicut in transgressionibus, nec refert utrum quis
[018] parti adversæ visum faciat de re petita vel quod tantundem valeat,
[019] et ita quod res per metas certas et per designationem locorum et32 nominum33
[020] quod res certa designatur.34

De visu faciendo et cui35 non visus scilicet vel quod tantundem valeat.


[022] VIDEAMUS imprimis cui faciendus sit visus et cui denegetur et ubi non
[023] iacet visus. Et sciendum quod viso36 eo ubi non iacet et cui denegetur,
[024] per37 consequens videri poterit cui competat visus. Denegetur38 quidem
[025] tenenti visus in placito de proparte sororum, quamvis in brevi nominetur
[026] manerium cum pertinentiis, quia soror petens versus sororem nescit designare
[027] nec specificare potest quæ pars ei accidere debeat in proparte,
[028] et propterea39 nihil40 aliud petit nisi rationabilem partem suam quæ41 eam
[029] contingit de tota terra quam sorores participes tenent de hereditate
[030] communi, de qua pater45 vel43 alius44 antecessor communis obiit seisitus ut
[031] de feodo, et quamvis obici posset ut videtur quod alii tenent partem de
[032] eadem hereditate de qua ille qui tenens est nihil habet in dominico nec
[033] in servitio. Et est ratio quod visus non iacet in hac parte, quia si46 plures
[034] petant nulla scire potest47 per se quæ pars ei accidere debeat ad partem



Notes

28. competunt, V, LA.

29. Om., V, MA, MG.

30. sic, OC, MG, CE.

31. de, OC, MG, CE.

32. Om., MSS. var.

33. omnium, OC, MG, CE.

34. designatur, OC, MG, CE, CM.

35. cui et cui, OA, OC, CE.

36. visio, OB, MB; visus, MA.

37. et per, OC, MG, CE.

38. denegabitur, V, OC, CE; denegetur, MB.

39. præterea, OA, Y, MB; ppea., OC, CE; pa., MA,

40. Om., OB, MA, MB.

41-45. Om., MA.

43-44. unde aliquis, OB, MB, Y.

46. Om., OB, MA, MB.

47. possit, OC, CE; posset, MG; debet, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College