Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 179  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Alano de Bassingeburne et Roberto de Insula de advocatione ecclesiæ
[002] de Wynepol, et unde idem Alanus petiit advocationem illam de seisina
[003] antecessorum prædicti Roberti donatoris. Item descendit ius alicui per
[004] modum donationis exclusis penitus a successione veris et proximis heredibus
[005] donatoris, ut supra de donationibus, sed non per descensum sed
[006] per modum.

Proposita intentione actoris videat tenens an sit iurisdictio et iustitiarius qui iudicare possit. Item an sit ibi actor.


[008] PROPOSITA sic intentione petentis et fundata ut prædictum est a petente,
[009] imprimis videat tenens an sit ibi iudicium, scilicet iustitiarius qui iudicare
[010] possit et iurisdictionem habeat ordinariam vel delegatam, quia ex hoc
[011] aliquando poterit ei competere exceptio iurisdictionis peremptoria.
[012] Postea vero an sit ibi actor, petens scilicet vel querens, et tunc si habeat
[013] actionem. Et8 si actionem habeat,9 tunc10 si11 statim procedere possit12
[014] vel ad tempus remanere debeat in suspenso. Ex hoc enim competere
[015] poterit tenenti exceptio13 dilatoria vel peremptoria, secundum quod exceptio
[016] proposita fuit contra ipsam actionem vel contra14 personam agentis.
[017] Si autem nihil sit quod excipi possit15 contra prædicta, tunc videndum
[018] an libellus conventionabilis, breve scilicet conveniens sit actioni et in
[019] nulla sui parte vitiosum, cum ex hoc dari possit16 exceptio tenenti. Quæ
[020] quidem si per omnia conveniant, tunc demum videndum an tenens totam
[021] rem teneat17 quæ petitur, cum certa18 res debeat in iudicium deduci,
[022] vel si eius partem tunc quotam,19 vel si omnino nihil, et similiter si res
[023] petita pertineat20 ad iurisdictionem iudicantis. Et ideo petitur visus rei
[024] petitæ, quia ex hoc competere poterit exceptio tenenti ne sit actio inanis
[025] cum tenente cum rem restituere non possit vel non totam secundum
[026] quod petitur. Et cum hæc omnia sic concurrant, tunc respondeat tenens
[027] de principali per se vel per attornatum, nisi21 warantum habuerit quem
[028] vocare voluerit, qui cum warantizaverit ut infra22 dicetur plures competunt
[029] ei23 exceptiones, quæ principali tenenti non competunt. Et vice
[030] versa plures competunt tenenti principali quæ non competunt waranto
[031] si ordinate proponuntur et rite, quas quidem si24 tenens25 principalis
[032] omiserit26 in initio litis antequam warantum vocaverit, per waranti vocationem
[033] tam pro se quam pro waranto suo illis27 videbitur tacite renuntiasse,



Notes

10. Om., OB, MA, MB; et, MC.

11. Om., V, OC, CE, MA.

12. posset, MC, LA.

8-9. Om., OB, MA, MB, OC, MG, CE, Y.

13. Om., OB, MA, MB, Y.

14. Om., OB, MA, MB; qua, LA.

15. poterit, V, MB.

16. posset, MC, LA.

17. teneant, V, OC, CE.

18. Om., OB, MA, MB.

19. quantum et qua causa, OC, CE; quo casu, MG.

20. permaneat, OA, OB, MA, MB.

21. vel, CE, CO (+); om., MG.

22. ita, CM, MG, MC, LA.

23. esse, LA, OA, CM; om., MC.

24-25. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

26. amiserit, OC, MG, CE.

27. sic, MB, MM; illas, MA; ille, V; ill., OA, Y, OB, MG, CM; vel, LA, OC, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College