Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 178  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod quidem non habent supra dicti. Et47 de surdo et muto naturaliter si
[002] omnino audire non possit48 neque loqui. Si autem tarde illud idem dici
[003] poterit quod adquirere poterunt49 et retinere et ad alios transferre, quia ad
[004] minus consentire poterunt per signa et per nutus. <Sed naturaliter surdus
[005] et mutus per se nec per procuratores50 adquirere possunt seisinam neque
[006] dare possunt51 nec sibi aliquid stipulari, quia mutus verba proferre non
[007] potest52 stipulationis nec surdus verba stipulantis audire, sed per alios
[008] sicut tutores vel curatores quia animo alieno et corpore.> In fine notandum
[009] quod nulli poterit ius descendere cuius53 pater vel mater vel alius
[010] antecessor per quem fieri debeat descensus vivus fuerit et sanus, bonæ
[011] memoriæ vel non, quamvis antecessor suus se dimiserit et hereditatem
[012] heredi suo dimiserit. Et hoc autem non habebit heres actionem hereditariam
[013] quod ius possit ei descendere in vita antecessoris, licet antecessor
[014] in sæculo remanserit vel habitum religionis assumpserit. Ut de termino
[015] Sancti Hillarii anno regis54 Henrici septimo. <Item poterit ius descendere
[016] feloni post feloniam sicut ante, et cum eo remanebit et ad heredes descendet
[017] ius donec convicatur de felonia. Sed eo55 convicto56 numquam
[018] descendet ad heredes sed reascendet ad capitales dominos a quibus primo
[019] processit, quia alibi non habet quo descendere possit, et semper sequetur
[020] seisina ius merum, et erit tenementum eschaeta dominorum.>

Quod donatario nihil iuris descendere poterit de seisina donatoris vel antecessoris.57


[022] EODEM modo si donatio facta fuerit ab aliquo antecessore qui nominatur
[023] in descensu, numquam fiet descensus ad heredem donatarii de seisina
[024] f.376] antecessoris illius donatoris. Ut si dicatur: Et unde talis antecessor
[025] fuit seisitus etcetera, et de tali descendit ius terræ illius tali ut filio
[026] et heredi, qui terram dedit tali antecessori petentis,1 et unde ius terræ illius
[027] descendit ad illum qui nunc petit ut filio et heredi, et sic impedit donatio
[028] descensum ad petentem, per quod ei denegatur actio hereditaria ex tali descensu.
[029] Poterit enim donare quis id quod habet, scilicet seisinam et2 ius,3
[030] actionem vero4 hereditariam cedere5 non poterit alicui ubi necesse erit
[031] petere per descensum.6 Et de hac materia inveniri poterit de termino
[032] Sancti Hillarii anno regis Henrici septimo comitatu Cantebrigiæ,7 de



Notes

47. sed, V, OA, Y, OB, CM; om., MA.

48. possunt, V, OC, MG, CE, MB.

49. possunt, MC, LA.

50. curatores, OA; iuratores, OC, MG, CE.

51. Om., OC, MG, CE.

52. possit, OC, MG, CE.

53. cum, OC, MG, CE.

54. regni regis, OC, MG, CE.

55. ea, MC, LA.

56. convicta, MC, LA, OA.

57. a. sui, OB, MA, MB, CE.

1. petenti, OC, MG, CE.

2. Om., OA, OB, MA, Y.

2-3. ius et, MSS. var.

2-3. ius et, MSS. var.

4. Om., OA, Y, OB, MA, MB; ius vero, OC, CE; ius, MG.

5. cadere, OC, CE; concedere, CM; om., MG.

6. p. Item nec præsentationem, V, OC, CE, CM; per præsentiationem, MG.

7. Cantiæ, CM; Cant., MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College