Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 176  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad eandem ecclesiam talem clericum nomine,7 et qui8 ad præsentationem
[002] suam9 fuit admissus ad eandem ecclesiam. Et inde cepit10 expletia ad valentiam
[003] quinque solidorum et plus sicut in decimis, oblationibus et aliis
[004] obventionibus.11 Et quod tale sit ius suum et ecclesiæ suæ offert etcetera.
[005] Et ita quod nulla fiat12 mentio de aliquo descensu neque de abbatibus
[006] neque de prioribus mediis, cum non sint heredes nec aliquod ius descendat
[007] personis ipsorum, sicut esset si ius hereditarie descenderet ad heredes. <Et
[008] de hac materia inveniri poterit de termino Paschæ anno regis13 Henrici
[009] quarto decimo comitatu Huntingdoniæ, de Willelmo archdiacano14 Wellensi.>
[010] Idem15 erit observandum in personatibus et præbendis16 si persona
[011] vel canonicus placitaverit per breve de recto, et tunc dicatur: Peto
[012] tantum terræ cum pertinentiis etcetera ut supra, ut ius ecclesiæ meæ, vel ut
[013] ius præbendæ meæ, et unde talis persona vel canonicus prædecessor meus fuit
[014] seisitus in dominico etcetera, ut de iure ecclesiæ suæ,17 vel18 præbendæ suæ,19
[015] etcetera ut supra.

Si plures sint petentes omnes nominentur in brevi sive legitimi sive bastardi vel servi.


[017] SI vero petat quis seisinam antecessoris sui per breve de recto ubi terra
[018] vel aliud datum fuerit pluribus simul, sicut pluribus legitimis vel20 bastardis,
[019] participibus, heredibus vel extraneis, item coniunctim21 sicut in maritagium
[020] viro et uxori vel alio modo, in narratione descensus de omnibus
[021] oportebit facere mentionem ita: Et unde A., B., C., D. fuerunt seisiti in
[022] dominico suo etcetera ut supra. Et ita quod quia22 tales mortui fuerunt
[023] sine herede de se accreverunt eorum partes superstitibus, et ita quod ius
[024] terræ illius descendit heredibus eorum qui fuerunt superstites, scilicet
[025] tales.23 Et quia unus illorum, scilicet talis, obiit sine herede de se, descendit
[026] ius totius terræ tali et de tali illi qui nunc petit. Et quod tale sit ius suum
[027] offert etcetera. Si autem petatur de seisina viri et uxoris quibus data est
[028] terra24 in 25 maritagium vel alio modo, tunc dicatur sic: Et unde A. et B.
[029] uxor eius fuerunt seisiti in dominico suo ut de feodo et iure, ut26 de27 maritagio
[030] ipsius B. tempore talis regis et tempore pacis etcetera ut supra. Et de prædictis
[031] A. et B. descendit ius terræ illius tali ut filio et heredi etcetera ut supra.
[032] Et de hac materia inveniri poterit in rotulo de termino Sanctæ Trinitatis



Notes

7. nomine R., V, MG; n. I., MB.

8. Om., OB, MA, MB; quod, Y.

9. Om., OB, MB; eandem, CM.

10. recepit, V; excepit, OA, MC, LA (corr.).

11. conventionibus, OA; eventionibus, LA.

12. ibi fiat, MC, LA.

13. regni regis, OC, MG, CE.

14. arcisun, OC, MG, CE.

15. item, OA, OC, MG, CE.

16. præbendaris, OC, CE; -dariis, MG.

17. Om., V, OB, MB; meæ, MA.

18-19. Om., OB, MA, MB.

20. et, OB, MA, MB, CM.

21. coniunctum, OC, CE; coniunctis, MG.

22. Om., MC; sic, MSS. gen.

23. talibus, OC, MG, CE.

24. Om., OB, MA, MB.

25. et, OA, LA.

26. et ut, OA, MC, LA, CM, Y.

27. Om., OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College