Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 175  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quos fieri debeat descensus in linea recta descendente vel54 linea transversali
[002] ascendente,55 cum ius recta linea reascendere non possit per quam
[003] descendit, videri poterit inferius de succesionibus, dum tamen si pro
[004] defectu heredum recta linea descendentium fieri debeat narratio descensus
[005] revertendo ad lineam transversalem ad aliquem qui multis retro temporibus
[006] mortuus fuerit, inquiratur tempore56 cuius regis, ut si obierit tempore regis
[007] Henrici avi vel citra tenebit descensus, quia de tali tempore poterit quis
[008] probare ius suum et descensum. Si autem ante tempus talis regis obierit
[009] quandocumque,57 inutilis erit actio propter defectum probationis.

Si abbas vel prior petant per breve de recto.


[011] SI abbas vel prior vel alii viri collegiati58 petant terram vel advocationem
[012] vel quid tale nomine ecclesiæ suæ de seisina prædecessorum suorum
[013] dicendo: Et unde talis abbas prædecessor59 fuit seisitus in dominico suo
[014] etcetera, non fiat narratio60 de abbate in abbatem vel61 priore in priorem,
[015] nec de abbatibus vel prioribus mediis fiat mentio, quia in collegiis et
[016] capitulis semper idem corpus manet62 quamvis omnes successive moriantur
[017] et alii loco ipsorum substituantur, sicut dici poterit de gregibus ovium, ubi
[018] semper idem grex quamvis omnes oves sive capita successive discedant,63
[019] nec succedit aliquis eorum alteri64 iure successionis ita quod ius descendat
[020] hereditarie ab uno usque ad alium, quia semper ius pertinet ad ecclesiam
[021] f.375] et cum ecclesia remanet, secundum quod videri poterit in cartis
[022] religiosorum de feoffamento, ubi manifeste videri poterit quod1 donatio
[023] facta est primo et principaliter deo et ecclesiæ tali, et secundario monachis
[024] vel2 canonicis ibidem deo servientibus. Et ideo is abbas vel prior, monachi
[025] vel canonici successive obierint, domus3 in aeternum permanebit. Et
[026] unde cum abbas vel prior vel alii viri collegiati petierint terram vel advocationem
[027] versus aliquem per breve de recto, proposita intentione et fundata
[028] secundum quod supra dictum est et nomine ecclesiæ, fiat sic irrotulatio:
[029] Talis abbas vel prior vel alius petit versus talem tantam terram cum pertinentiis
[030] etcetera ut supra, vel4 talem advocationem, scilicet5 advocationem6
[031] talis ecclesiæ cum pertinentiis, ut ius ecclesiæ suæ. Et unde talis abbas
[032] vel prior vel alius prædecessor suus fuit seisitus in dominico suo ut de
[033] feodo et iure temporis pacis etcetera, ut supra. Et ita quod præsentavit



Notes

54. et, OB, MA, MB.

55. descendente, OC, MG, CE.

56. de tempore, OC, MG, CE.

57. quandoque, OC, MG, CE. MB; quocumque, MA.

58. religiosi, MC; religiati, LA.

59. p. suus, V, OB, MA, MB, Y.

60. mentio, MC, LA.

61. vel a, MC, LA; vel de, V, MB.

62. maneat, OA, OB, MA, Y (corr.).

63. decedant, V; descendant, OB, MA; d. et, OC, MG, CE.

64. alterius, OC, MG, CE.

1. quia, OC, MG, CE.

2. et, OB, MA, MB, OC, CE.

3. dominus, MSS. gen.; dous, Y; sic, MB, MG, CM.

4. et, OB, MA, MB.

5-6. Om., OA, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College