Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 174  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] heredes de corpore defecerint.> quia nulli heredi descendit ius aliquod ab
[002] antecessore nisi per mortem antecessoris. Et unde cum filius moriatur in
[003] vita patris relicto herede filio vel filia, cum sint in potestate avi statim
[004] descendit eis31 ius. Et unde si fiat narratio descensus, oportet quod fiat
[005] mentio de gradu vacuo per mortem filii ne fiat saltus32 gradu prætermisso.
[006] Et dicatur sic: Et unde talis antecessor fuit seisitus etcetera, et de tali
[007] f.374b] antecessore descendere debuit ius tali ut filio et heredi, et de
[008] tali ei33 qui petit ut nepoti vel nepti et heredi, quia si aliter esset et ille
[009] qui in vita patris moreretur feloniam faceret,34 eo35 in descensu non computato,
[010] sic posset36 hereditas et ius successionis immediate descendere
[011] nepotibus vel neptibus ab avo non obstante felonia patris, quod esset
[012] inconveniens. Sed cum37 primogenitus in vita patris moriatur nullo herede
[013] de corpore suo38 relicto sed fratribus, non oportet de fratre antenato qui
[014] in vita patris mortuus est facere mentionem in narratione descensus, licet
[015] ei ius descendere deberet, tum quia fratres superstites sunt adeo propinqui
[016] heredes in gradu quoad seisinam sicut ille fuit qui mortuus est, tum etiam39
[017] quia40 primogenitus eorum qui superstites sunt statim post mortem fratris
[018] præmortui incipit esse loco ipsius heres propinquior patri41 communi. Et
[019] unde quamvis primogenitus præmortuus feloniam fecerit,42 hoc non nocet
[020] fratribus superstitibus cum non essent ipsius heredes dum pater viveret,
[021] nec eius heredes esse possunt cum43 esse desierit in vita patris communis
[022] et antequam ei aliquod ius descenderet. Sed re vera forisfacit44 talis quid-quid
[023] habuerit45 tempore feloniæ perpetratæ, si fuerit de felonia convictus,
[024] et quidquid ei accidere posset heredibus suis46 tunc exsistentibus et futuris,
[025] et omnibus qui esse possent47 heredes sui. Perquisitum vero, si quod
[026] frater mortuus habuerit,48 heredibus suis de carne sua venientibus et
[027] etiam fratribus vel49 heredibus remotioribus forisfacit. Poterit etiam in
[028] narratione descensus de seisina alicuius50 antecessoris tempore unius regis
[029] fieri mentio et de tempore cuius et narrari51 usque ad tempus alterius regis,
[030] et fieri de eo mentio, et52 sicut fit narratio descensus de seisina antecessoris
[031] a tritavo53 usque ad trinepotem, ita poterit e converso a trinepote et de
[032] seisina eius usque ad avunculum et amitam et ulterius ascendendo, et
[033] eorum heredes propinquiores descendendo in infinitum. Et qualiter et ad



Notes

31. ei, OB, MA, MB, CM.

32. solito, OC, CE; altero, MG.

33. Om., MC, LA.

34. fecisset, MC, LA; fecerit, OC, MG, CE, CM.

35. Om., MC, LA; eo quod, OC, CE.

36. possit, OB, MB, CM, Y.

37. Om., OB, MB, MA (corr.).

38. Om., OB, MB, MA (om. de corpore suo).

39-40. et, OB, MB; om., MA.

41. patris, OC, CE, MG (communis).

42. faceret, OA, OB, MB, Y.

43. nec, OC, MG, CE.

44. forisfaceret, MC, LA; -iat, V.

45. habuit, OC, CE, MC.

46. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

47. possunt, OB, MA, MB, MG.

48. habuit, MSS. var.

49. et, OB, MA, MB; om., OC, MG, CE.

50. Om., OB, MA, MB.

51. n. ulterius, OB, MA, MB.

52. Om., OB, MA, MB, Y.

53. triavo, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College