Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 173  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ratione terræ vel ratione plurium personarum quæ sunt quasi unus heres,
[002] et sic fiat divisio8 ut supra. Item fit9 aliquando narratio descensus a linea
[003] recta descendente usque ad lineam transversalem ad unum gradum vel ad
[004] plures, secundum quod ius descensus recipit10 divisionem vel non recipit.
[005] Et sicut11 aliquando dividitur ius successionis ad12 plures personas quæ
[006] succedunt, ita coniungi poterunt plura iura13 successionis14 per mortem
[007] earundem personarum ratione quarum facta fuit divisio in unum ius, et
[008] in15 unicam personam heredem per ius accrescendi, quia coheredes et
[009] participes mortui sunt sine herede de se.

Si fieri debeat narratio a linea recta usque ad transversalem.


[011] CUM vero16 fieri debeat narratio descensus a linea recta usque ad lineam
[012] transversalem tunc dicatur: Et a tali antecessore descendit ius terræ
[013] illius tali ut filio et heredi, et de tali tali ut filio et heredi. Et quia idem
[014] talis obiit sine herede de se, revertebatur ius terræ illius tali ut avunculo17
[015] vel amitæ vel materteræ et heredi, vel18 proavunculo vel proamitæ
[016] vel promaterteræ et heredi,19 vel pluribus amitis20 vel materteris.21 Et de
[017] talibus facta divisione iuris usque ad suos heredes et heredes22 heredum per
[018] divisiones ut supra vel sine. Et quo casu si unus ex pluribus participibus
[019] per se petat solus sine aliis, et obiciatur ei quod particeps habeat qui
[020] veniunt ex eodem stipite, et petens dicat quod nihil possunt tales clamare23
[021] per descensum illum, summoneantur24 nihilominus ad ostendendum25 quid
[022] iuris clamant in terra petita. Ut de termino Sancti Hillarii26 anno regis
[023] Henrici quinto decimo comitatu Bukinghamiæ, de Willelmo de Bosco.
[024] Et illud generaliter observatur ubique ubi præsumi poterit quod quis ius
[025] habeat in re petita qui non nominatur. Et quod talis summoneri debeat,
[026] habetis de termino Sancti Hillarii anno regis Henrici nono27 comitatu
[027] Berkeriæ, de Reginaldo Morin.

Si antenatus in vita patris communis moriatur.


[029] SI antenatus in vita patris moriatur, dicunt quidam28 quod nulla de eo
[030] fieri debet mentio, ac si numquam esset in rerum natura secundum29
[031] quosdam, quod non est verum,30 <Sed sunt quidam qui dicunt, et verum
[032] est, quod de filio mortuo in vita patris oportet facere mentionem secundum
[033] Willelmum de Eboraco, et unde dicere oportet quod de tali antecessore
[034] descendit ius vel descendere debuit tali nepoti vel nepti vel fratri tali si



Notes

8. differentia, MG; om., OC, CE.

9. si, OA, OB, MA, MB; sicut, Y.

10. rece(i) perit, OC, MG, CE.

11. sic, OB, MB, CM, OC, CE, MG; om., MA.

12-14. Om., OB.

13. Om., MA, MB.

15. Om., OB, MA, MB.

16. igitur, MC, LA.

17. avunculi, OC, MG, CE.

18-19. Om., OB, MA, MB, CE.

20. amicis, MSS. var.

21. matartaris, OC, MG, CE.

22. herede, OC, MG, CE.

23. Om., OB, MA, MB, Y.

24. Om., OC, MG, CE.

25. Om., OC, MG, CE.

26. Michælis, OC, MG, CE.

27. Om., MC, LA.

28. quid. (= quidem?), OB, MA, MB, CM, Y.

29-30. Om., MC, LA, OA (marg.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College