Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 172  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod tale sit ius suum offert disrationare per corpus cuiusdam liberi hominis
[002] sui talis nomine, qui hoc paratus est disrationare per corpus suum sicut
[003] ille qui hoc vidit, vel35 de visu patris sui ut supra dictum est, cui pater suus
[004] cum esset agens in extremis iniunxit in fide qua filius patri tenebatur,
[005] quod si inde loqui audiret quod inde testis esset et hoc per corpus suum
[006] disrationaret, sicut illud quod idem pater suus vidit et audivit. Si autem
[007] in narratione facienda aliquis prædictorum articulorum omittatur, et
[008] narratio a petente advocetur ita quod error revocari non possit, petens
[009] clamium suum pro se et heredibus suis amittet imperpetuum.

Qualiter fit narratio descensus usque ad petentem per singulos gradus.


[011] FIT etiam quandoque narratio descensus ab antecessore usque ad petentem
[012] per36 plures personas et plures gradus, et ad plures personas qui sunt quasi
[013] unus heres, sicut ad plures filias et37 earum38 heredes. Et quo casu sic fiat
[014] narratio: Et a tali antecessore descendit ius terræ illius tali ut filio et
[015] heredi, et de tali duabus filiabus suis vel pluribus, scilicet B. primogenitæ
[016] et C. postnatæ. Et hic fiat in narratione divisio descensus pro virili portione
[017] quæ singulas earum contingit, et ita quod narratio descensus prosequatur
[018] lineam singularum.39 Et dicatur sic: Et40 de prædicta B.41 descendit
[019] ius medietatis illius terræ cuidam tali ut filio vel42 filiæ et heredi. Et de
[020] prædicto tali descendit ius illius medietatis duabus filiabus ipsius talis,
[021] scilicet D. et E., et ita quod fiat subdivisio. Et de prædicta D. descendit
[022] ius illius quartæ tali ut filio et heredi. Et de prædicta E. tali ut filio et
[023] heredi. Et sic per divisiones in infinitum poterit perveniri de herede in
[024] heredem usque ad minimam partem unius43 unciæ,44 si hereditas per uncias
[025] dividatur. <Sed45 caute prospiciendum46 ne in reversione facienda ad
[026] superiores parentes in linea transversali quod computatio excedat tempus
[027] regis avi ut infra eodem.> Item fiat reversio ad aliam medietatem et
[028] f.374] reincipiatur narratio descensus sic: Et de prædicta C. descendit
[029] ius alterius medietatis tali ut filio et heredi, vel tali1 filiæ et heredi vel
[030] talibus ut2 filiabus et heredibus, et ita quod fiat subdivisio ut supra de
[031] gradu in gradum et3 persona in personam, usque ad illos4 qui petunt.5
[032] Vel aliter: Et unde talis antecessor fuit6 seisitus etcetera ut supra. Et quia
[033] talis obiit sine herede de se, descendit ius terræ illius tribus sororibus suis,
[034] A., B., C., vel7 filiis sicut de gavelikinde, vel alibi ubi terra partibilis est



Notes

35. et, OB, MA, MB.

36. et per, MC, LA.

37. vel, MC, LA.

38. eorum, OC, MG, CE.

39. singulorum, OC, MG, CE; singularium, OC, MA, MB.

40. Om., OC, MG, CE.

41. D., MSS. var.

42. et, OC, CE; om., MG.

43-44. uncii, OC, CE; unciæ, MG.

45. si, MC, MG, LA.

46. perspiciendum, OA, OC, CE.

1. tali ut, V, OB, MB, CM.

2. tot, OC, MG, CE.

3. de, OC, CE.

4. alios, OC, MG, CE, CM.

5. petant, V, OC, CE.

6. qui, OB, MA, MB.

7. et, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College