Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 171  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] patris sui qui ei iniunxit quod testis esset si inde audiret15 loqui. Et unde
[002] si quis16 loqueretur17 de tempore Henrici regis senis, amittere posset18
[003] propter defectum probationis. Item ideo fit mentio de tempore certi regis,
[004] quia si numquam tempore talis regis fuit antecessor in seisina19 quamvis
[005] tempore alterius,20 amittere posset petens per errorem ac si antecessor talis
[006] numquam inde esset in seisina. Et unde cum quis post talem errorem inde
[007] se posuerit in magnam assisam, dat aliquando tenens de suo pro21 habenda22
[008] mentione23 de tempore: vel ideo fit mentio de tempore, quia talis antecessor
[009] tempore talis regis non fuit24 in rerum natura, vel quia prius25 mortuus
[010] vel26 tunc non natus.

Quod petens poterit mutare intentionem suam in parte.


[012] CUM autem aliquando per errorem fiat mentio de tempore indebito, si
[013] ipse petens erraverit, poterit intentionem mutare et errorem revocare et
[014] loqui de tempore alterius regis usque ad litis contestationem, scilicet
[015] quousque præcise fuerit responsum intentioni petentis, et ita quod tenens
[016] se posuerit in magnam assisam vel defenderit per duellum. Ulterius27
[017] autem nequaquam cum facta fuerit mentio de28 tempore. Et de hac
[018] materia inter placita quæ sequuntur regem anno vicensimo29 quarto,30
[019] de domino rege et Willelmo de Sancto Iohanne comitatu31 Suthamtoniæ.
[020] Item non multum refert si de quantitate expletiarum fiat mutatio
[021] f.373b] intentionis. Item fit mentio de tempore pacis pro aliquo tempore
[022] guerrino, sicut de tempore regis Iohannis, quia de seisina antecessoris tali
[023] tempore adquisita loqui non convenit, quia post guerram recuperaverunt
[024] illi qui per guerram fuerint32 disseisiti talem seisinam qualem habuerunt in
[025] initio guerræ, cum per vim et33 iniuste essent disseisiti. Per vim et iniuste
[026] dico, quia multi ab hostibus capti sunt in bello et terram dant pro redemptione
[027] sua, et talibus non subvenitur nisi per actionem quod metus
[028] causa si forte metus intervenerit. Et etiam sunt plures qui tali tempore
[029] gratis dant sine aliqua violentia vel metu, et34 talis donatio non revocatur.

Quod non sufficit proponere intentionem et fundare nisi offerat disrationare.


[031] ITEM non sufficit quod petens intentionem suam sic proponat et fundet
[032] nisi sic fundatam probaverit. Et dicatur in fine intentionis fundatæ: Et



Notes

15. audierit, OC, MG, CE.

18. possit, MB, MG, CM.

16-17. omnes loquerentur, OC, MG, CE.

19. seisinam, MC, LA.

20. a. regis, OB, MA, MB, Y.

21-22. probanda, MC, LA.

23. intentione, OB, MB, LA; mentionem, OC, CE.

24. fuerit, OC, MG, CE.

25. primus, OC, MG, CE.

26. et, OB, MA, MB; nihil, OC, MG, CE.

27. ultius, OC, CE; alterius, MG.

28. in, OC, MG, CE.

29-30. v. tertio, OC, MG, CE; quarto decimo, OA, OB, MA, MB, Y.

31. in c., OC, MG, CE.

32. fuerunt, OA, OB, Y, OC, CE; om., CM.

33. Om., OC, MG, CE.

34. Om., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College