[001] Item cum agat per breve de recto ad utrumque ius consequendum, scilicet [002] tam ius possessionis quam proprietatis, de seisina talis antecessoris, non [003] sufficit si dicat quod talis antecessor seisitus fuit in dominico suo ut de [004] libero tenemento tantum, vel in dominico suo ut de47 feodo tantum, nisi [005] doceat quod in dominico suo ut de feodo quod sub se continet liberum [006] tenementum et totum ius possessorium, nisi dicat et adiciat et48 iure, quod [007] sub se continet ius proprietatis. Item non sufficit ista duo iura simul [008] comprehendere, scilicet ius possessorium et49 proprietatis50 sicut dreit [009] dreit, nisi antecessor talis terram illam tenuerit in dominico suo, quia non [010] f.373] sufficit si tantum in servitio, ad hoc quod ille qui1 petit2 de seisina [011] tali aliquid per tale breve adquirere sibi possit in dominico, quia talem seisinam [012] petit heres qualem habuit3 antecessor, nec variare poterit, licet contingat [013] aliquando quod quis per breve de recto partim possit petere in dominco [014] partim in servitio quod non erit de seisina et facto antecessoris, sed de [015] facto et feoffamento iniuste4 deforciantis vel alicuius sui antecessoris. Et [016] quo casu cum petens petat in servitio quod habere possit in dominico, [017] sibi poterit imputare secundum quod inferius dicetur plenius. Item non [018] sufficit si dicat quod antecessor suus fuit seisitus ut de feodo et iure et5 in [019] dominico suo nisi adiciat quod expletia ceperit, quia licet quis liberum [020] tenementum habere possit6 et feodum sine expletiis in causa possessionis, [021] secundum quod videri poterit superius in7 intentione querentis et petentis [022] n assisa novæ disseisinæ et mortis antecessoris, non tamen debet esse ita [023] momentanea seisina proprietatis quin8 capiantur9 expletia. Et ideo si [024] non fiat mentio de expletiis cadit actio petentis. <Ex tenera vero seisina [025] et momentanea sine usu et expletiis numquam competit10 actio per breve [026] de recto super proprietate, sed tantum assisa novæ disseisinæ de seisina [027] propria vel assisa mortis antecessoris de seisina antecessoris, et qui [028] assisam11 omiserit in hoc casu et processerit ad breve de recto super12 [029] proprietate omnino amittet sine recuperatione.> Item13 adicitur in [030] narratione tempore talis regis: certum enim oportet exprimere tempus et [031] certum regem de cuius tempore loquatur, quia breve de recto sicut alia [032] brevia infra certum tempus limitatur. Non enim excedit tempus regis [033] Henrici avi domini regis. Et est ratio quia ultra14 tempus illud non poterit [034] quis aliquid probare licet ius habeat in re, cum nullus aliquid probare possit [035] ultra tempus illud ex quo loqui non poterit de visu suo proprio, vel de visu