Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 169  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quis terram tenuerit sine alia adiectione, nihil poterit petens consequi per29
[002] talem actionem, quia si warantum non habuerit tenens neque ius aliquod,
[003] f.372b] nihil consequi poterit petens30 per tale breve, quia probato quod
[004] tenens nihil iuris31 habeat, non tamen32 probatur per hoc quod petens
[005] ius habeat: et antequam petens aliquid sibi adquirat alio brevi et alia
[006] actione opus erit. Sed tamen quamvis incivile sit cogi33 possessorem titulum
[007] suæ possessionis dicere per breve quo iure vel quo waranto, tamen valet
[008] ad hoc ut34 petens scire possit utrum tenens teneat pro herede vel pro
[009] possessore, et per hoc qua actione debeat experiri.35 Pro herede autem
[010] possidet qui putat se heredem esse, pro possessore vero qui nullo iure rem
[011] hereditariam vel totam hereditatem sciens ad36 se non pertinere possidet.

Partibus in iudicio comparentibus, qualiter petens proponere debeat intentionem suam.


[013] POST essonia et dilationes37 vel ad primum diem summonitionis per breve
[014] de recto in iudicio comparentibus tam petente quam tenente, petens
[015] actionem38 qua39 agere velit et intentionem suam proponere debet coram
[016] iustitiariis, ut per hoc speciem futuræ litis demonstret.40 Et audito brevi
[017] de recto secundum quod fuerit clausum vel apertum, dicat sic petens vel41
[018] eius advocatus42 in præsentia iustitiariorum pro tribunali residentium:
[019] Hoc ostendit vobis A. quod B. iniuste ei deforciat tantum terræ cum
[020] pertinentiis in tali villa, et ideo iniuste quia quidam43 antecessor suus C.
[021] nomine fuit inde vestitus et seisitus in dominico suo ut de feodo et iure
[022] tempore Henrici regis avi domini regis, vel tempore regis Ricardi avunculi
[023] domini regis, vel tempore Iohannis regis patris domini regis, vel tempore
[024] Henrici regis qui nunc est, capiendo inde expletia ad valentiam quinque
[025] solidorum vel dimidiæ marcæ, sicut44 in bladis, pratis, redditibus et aliis
[026] exitibus terræ. Et de prædicto C. descendit ius terræ illius,45 vel descendere
[027] debuit secundum quosdam, cuidam D. ut filio et heredi, et de prædicto D.
[028] cuidam E. ut filio et heredi, et de prædicto E. isti A. qui nunc petit ut filio
[029] et heredi. Et quod tale sit ius suum offert disrationare per corpus talis
[030] liberi hominis sui, vel alio modo sicut curia consideraverit. Non enim
[031] sufficit simpliciter proponere intentionem sic dicendo: Peto tantam terram
[032] ut ius meum, nisi illam sic fundaverit quod doceat ad ipsum ius pertinere,
[033] et per quam viam et per46 quos gradus ius ad ipsum debeat descendere.



Notes

29. per tale breve vel per, V.

29-30. Om., MB, MG, CM.

31. Om., OB, MA, MB.

32. tantum, MC, LA.

33. cogit, OC, CM, CE (sic c.).

34. quod, MB, CE.

35. expediri, OC, MG, CE.

36. quod, OC, CE; quod ad, MG.

37. donationes, OC, MG, CE.

38. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

39. qualiter, Y, OB, MA, MB; quam, CM, MG; proponat quia, OC, CE.

40. demonstrat, OC, CE; demonstraret, CM.

41. et, OB, MA, MB.

42. attornatus, OC, CE.

43. quidem, OB, OC, CE; quid. (= quidem?), MA, MB, CM, Y.

44. Om., OC, MG, CE.

45. Om., OB, MA, MB.

46. Om., OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College