Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 168  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] diem suum sed defaltam fecerit primo, secundo, tertio et13 quarto die, et
[002] tenens præsens fuerit? Petens14 amittet breve suum per defaltam suam,
[003] et tenens retinebit terram suam quam amissurus esset per defaltam suam.
[004] Ut de termino Sancti Michælis anno regis15 Henrici tertio incipiente16
[005] quarto17 circa medium rotuli. Si autem neuter illorum venerit, tunc, facta
[006] compensatione defaltæ ad defaltam, petens ad alium diem quando voluerit
[007] per defaltam tenentis obtinebit.

Si quis defaltam fecerit in actione mixta.


[009] ACTIONES vero mixtæ quæ sunt tam in rem quam in personam et ubi
[010] uterque actor uterque reus, sed ille actor qui primo provocaverit ad
[011] iudicium, sicut inter coheredes et participes ubi particeps petit18 rationabilem
[012] partem suam versus coheredem et participem, sicut ubi hereditas
[013] partibilis sit, vel ratione rei vel ratione personarum. Item ubi res communis
[014] partibilis sit inter19 participes qui20 non sunt coheredes, et unus agat versus
[015] participem quod res communis dividatur. Item si inter vicinos contentio
[016] sit de finibus agrorum et unus vicinorum petat quod fiant rationabiles
[017] divisæ inter ipsum et vicinum suum, omnes istæ actiones mixtæ connumerari
[018] debent inter actiones quæ sunt in rem et non quæ sunt in personam.
[019] Et ideo si quis in iis tribus actionibus vel consimilibus defaltam fecerit,
[020] procedatur contra ipsum sicut processum est supra contra eos qui defaltam
[021] fecerint in actione reali. Et21 in omni actione ubi duæ concurrunt districtiones,
[022] videlicet in rem et in personam, illa districtio tenenda est quæ
[023] magis timetur et22 magis ligat.23

Si duæ actiones quarum una personalis et alia realis currant versus unum in uno brevi.


[025] CUM autem duæ actiones sub uno brevi comprehendantur quarum una in
[026] personam et alia in rem, ut si quis summoneatur quod sit ad ostendendum
[027] quo waranto tenuerit talem terram, et postea adiungat quam dominus
[028] rex clamat esse eschaetam suam vel de antiquo dominico suo, cum hic24 duæ
[029] concurrant districtiones, illa tenenda est quæ magis ligat secundum quod
[030] supra dictum est, scilicet25 quod terra capiatur26 in manum domini regis,
[031] licet quidam faciant27 contrarium. Si autem in diversis brevibus de qualibet
[032] istarum fieret mentio per se, si in brevi quo waranto fieret defalta, procederetur
[033] ad attachiamentum et non ad captionem terræ, et de alio brevi
[034] e converso. Si quis igitur28 impetraverit breve quo waranto vel quo iure



Notes

13. Om., MA, CE, CM; vel, MG.

14. Om., MC, LA.

15. regni r., OC, CE.

16-17. Om., OB, MA, MB.

18. Om., OB, MA, MB, Y.

19. inter alios, V, MG.

20. quia, OB, MA; om., MB.

21. et ideo, V, OC, MG, CE.

22-23. Om., OB, MA, MB, Y.

24. hii, OC, CE; ibi, OB, MA, MB, MG.

25. videlicet, OB, MB; videndum est, MA.

26. capitur, MC, LA.

27. dicunt, MA; dicant, MB; faciunt, CM; om., OB.

28. ergo, CE; enim, MB; om., OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College