Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 167  Next    

Go to Volume:      Page:    




Forma brevis quod dicitur parvum cape.


[002] REX vicecomiti salutem. Cape in manum nostram tantam terram, vel
[003] advocationem talis ecclesiæ vel pasturam ad tot oves, cum pertinentiis in
[004] tali villa quam A. de N. in curia nostra coram42 etcetera, clamat ut ius
[005] suum versus B. pro43 defectu ipsius B. Vel sic: clamat ut ius suum versus
[006] B.44 et C. uxorem eius pro defectu ipsius B., vel pro defectu ipsius C. Vel
[007] sic, si plures sint participes veluti tres, capiatur tertia pars terræ quæ
[008] tenetur in communi et dicatur, tertiam partem quam talis clamat etcetera
[009] ut supra. Item si dos petatur tunc sic: tertiam partem terræ cum pertinentiis
[010] in N. quam A. quæ fuit uxor B. clamat in curia nostra etcetera ut dotem
[011] suam versus C. pro defectu ipsius C., et huiusmodi secundum diversitatem
[012] placitorum. Et tunc dicatur: Et45 summone per bonos summonitores
[013] prædictum C. quod sit etcetera, ad talem diem auditurus inde iudicium
[014] suum.46 Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera. Et ad
[015] quem diem si omnino47 non venerit, expectabitur quartus dies et quarto
[016] die adiudicetur petenti seisina ita quod efficiatur verus possessor, et tenens
[017] habeat tale recuperare quale habere debebit. Et idem erit si tenens venerit
[018] et defaltam sanare non possit. Cum autem non48 venerit sic fiat irrotulatio:
[019] f.372] A. obtulit se quarto die versus B. de tali placito etcetera. Et B.
[020] non venit et alias fecit defaltam postquam comparuit1 in curia, vel2 postquam
[021] diem habuit3 in4 banco vel postquam petiit visum vel vocavit
[022] warantum, et ita quod terra capta fuit5 in manum domini regis, et ipse
[023] summonitus quod esset ad hunc diem auditurus iudicium suum. Ideo
[024] consideratum est quod A. recuperet seisinam suam et B. in misericordia.
[025] Si autem ille qui defaltam fecit præsens fuerit primo die et excusationem
[026] non habuerit nec warantum, tunc variatur irrotulatio sic: A. petiit versus
[027] B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa, ita quod B. habuit diem
[028] postquam comparuit6 in curia, ad quem diem non venit nec se essoniavit,
[029] et ita quod terra capta fuit in manum domini regis et7 ipse summonitus
[030] quod esset ad hunc diem auditurus inde iudicium suum. Et ipse nunc8
[031] venit, et non potest9 sanare defaltam. Et10 ideo consideratum est quod A.
[032] recuperet seisinam suam et B. in misericordia. Et fiat breve de habenda
[033] seisina in communi forma brevium de defaltis. Sed quid si ille petens11
[034] qui recuperare deberet per talem defaltam in curia12 non comparuerit ad



Notes

42. Om., OA, OB, MA, MB, CM, Y.

43-44. Om., OB, MA, MB, CM.

45. Om., MSS. var.

46. etc., OC, MG, CE.

47. Om., MA, OC, CE.

48. Om., OC, MG, CE.

1. comparuerit, MSS. var.

2. et, OB, MA, MB.

3. habuerit, OB, MA, MB, CM.

4. de, OB, MA, MB.

5. fuerit, OC, MG, CE, CM.

6. comparuerit, OB, MB, MC.

7. Om., OB, MA, MB.

8. tunc, OB, MA, MB, OC, MG, CE; om., CM.

9. potuit, OC, MG, CE.

10. Om., OB, MA, MB.

11. sic, OC, MG, CE, CM; tenens, MSS. gen.

12. c. nostra, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College