[001] communi, si omnes simul defaltam fecerint postquam simul et semel in [002] iudicio comparuerint vel vicissim omnes, omnes amittunt et fiat parvum [003] cape de omnibus. Si autem unus ipsorum tantum, duo vel plures essoniati [004] f.371b] fuerint primo die summonitionis, et quidam defaltam fecerint et [005] quidam comparuerint, capiatur terra in manum24 domini regis de25 terra [006] quam tenent in communi pro defalta absentium, pro rata26 cuiuslibet qui [007] absens est, per magnum cape, et dabitur præsentibus dies. Ad27 quem si [008] non venerint cum diem habuerint in iudicio quem dedicere non poterunt, [009] capiatur de terra communi in manum domini regis per parvum cape pro28 [010] rata,29 scilicet pro ea parte quæ singulos eorum qui absentes sunt contingit [011] et non tota, quia hereditas et res communis recipit partitionem et divisionem [012] inter participes et coheredes. Sed de viro et uxore non sic cum res [013] uxoria partitionem vel divisionem non recipiat, cum vir et uxor sint quasi [014] unus sanguis et una caro et30 unum corpus.31 Nihil enim habet uxor quod [015] non sit viri. Et unde cum implacitati fuerint primo die summonitionis, [016] antequam comparuerint uterque fecerit32 defaltam, tota terra capiatur in [017] manum33 domini regis per magnum cape. Et idem erit si unus eorum [018] defaltam fecerit, licet alius comparuerit vel se essoniaverit. Si autem [019] uterque defaltam fecerit34 postquam comparuerint,35 capiatur36 terra in [020] manum37 domini regis per parvum cape. Et idem erit si unus eorum [021] defaltam fecerit quia defalta unius utrique erit damnosa. Item esto quod38 [022] uxor antequam comparuerit primo die defaltam fecerit et vir comparuerit, [023] capiatur39 terra in manum40 domini regis per magnum cape et ipsa summoneatur [024] quod sit ad alium diem, et vir habebit eundem diem, ad quem [025] diem si vir defaltam fecerit et uxor venerit, tunc primo videndum an uxor [026] sanare possit defaltam per legem vel alio modo. Si autem defaltam sanare [027] non possit, tunc amittet uterque per defaltam mulieris statim, nec erit [028] vir summonendus quod sit auditurus iudicium. Si autem defaltam sanaverit, [029] non obstante absentia viri restituetur ei terra quæ capta fuit in [030] manum domini regis per magnum cape per defaltam suam. Et si vir suus [031] infra quartum diem non comparuerit, offerente se liti petente quarto die [032] versus eum,41 iterum capiatur terra in manum domini regis per defaltam [033] viri per parvum cape et ipse summoneatur quod sit auditurus iudicium [034] suum, et uxor habeat eundem diem. Forma brevis talis est.