Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 159  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] probetur dominum regem et consilium suum per falsam67 suggestionem esse
[002] deceptum. Rex enim decipi poterit cum sit homo, deus autem numquam
[003] cum sit deus. Et quo casu cum dominus rex super hoc fuerit interpellatus
[004] in eadem perstiterit voluntate quod velit tenentem esse defensum cum68
[005] iniuria, cum teneatur iustitiam totis viribus defensare,69 extunc erit iniuria
[006] ipsius regis, nec poterit ei aliquis necessitatem imponere quod70 illam corri-
[007] f.369] gat vel71 emendet nisi velit, cum superiorem non habeat nisi deum,
[008] et satis erit illi pro pœna quod deum expectat1 ultorem. Et si iustitiariis
[009] suis necessitatem imponat rex quod iudicium reddant,2 in hoc casu vel
[010] consimilibus ita reddat3 iudicium, quod non pro iudicio sed quia dominus
[011] rex ita vult, et exinde sequitur quod iudicium potius voluntarium sit quam
[012] iustum, si4 dici debeat iudicium. Et quidquid dicatur de facto regis in eo
[013] quod est5 rex, et perinde6 factum iustum disputari non debet, nec factum a
[014] quoquam7 iudicari nec revocari poterit cum sit iustum. Si autem factum
[015] iniustum fuerit perinde non erit factum regis. Et cum non sit factum regis
[016] quia iniustum, inde disputari poterit et factum iudicari, sed emendari8 non
[017] poterit nec revocari sine eo. Item notandum in fine quod excusatur contumacia
[018] et defalta sine necessitate sola voluntate, cum summonitus a non
[019] suo iudice venire non teneatur. Et excusatur a defalta ante iudicium et post
[020] cum fuerit probata. Et eodem modo si procedat iudicium cum falso procuratore,
[021] quia cum non sui iudice vel falso procuratore, iudicium nullum
[022] controversia nulla. Item quia venire non tenetur cum nullam habuerit9
[023] summonitionem vel minus legitimam. Et quo casu non habet necesse
[024] venire ut respondeat de placito, sed ut alleget et probet summonitionem
[025] nullam vel minus legitimam. Et eodem modo si peregre profectus fuerit
[026] ante summonitionem summonitione non præventus ut supra dictum10
[027] est.11

Si post defaltam capiatur dies amoris.


[029] IN fine notandum quod si post defaltam factam ante iudicium capiatur
[030] dies amoris, vel translata sit loquela ab uno iudicio ad aliud, ad instantiam
[031] et procurationem petentis qui12 lucrari deberet13 per defaltam et hoc simpliciter
[032] nulla facta mentione de defalta, videtur per hoc quod petens
[033] tacite renuntiet14 defaltæ, et ideo ad defaltam ulterius regressum non



Notes

67. illam, LA, CM.

68. Om., V; de, CM.

69. defendere, OC, MG, CE.

70. quia, OC, CE.

71. et, V, CM.

1. expectet, OC, MG, CE, CM, MA.

2. reddat, OB, MB, CM.

3. reddant, V, CM.

4. sed, LA; se, OC, CE; om., CM.

5. Om., OB, MA, MB; cum, CM.

6. per iudicium, OC, MG, CE.

7. quocumque, OC, MG, CE.

8. iudicare, OC, CE; om., MG.

9. habeat, V; habuit, MC.

10-11. Om., OC, MG, CE.

12. quia, OC, CE; quasi, MG.

13. deberent, OC, CE; debent, MG.

14. renuntiat, MC, LA; renuntiavit, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College