Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 160  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habebit. Et si hoc non fuerit per petentem sed per officium iustitiariorum15
[002] vel ex voluntate regis vel ex necessitate aliqua16 vel forte ad procurationem
[003] tenentis, aliud erit. Et si dies amoris capi debeat, expedit petenti quod
[004] mentionem faciat de defalta et quod diem amoris capiat sub tali protestatione,
[005] quod si amor se non capit, salvus sit ei regressus ad defaltam, et
[006] durante placito et defalta in eodem statu in quo fuit die quo dies amoris
[007] captus fuit.17 Et si talis forte non fiet18 protestatio et dies amoris effectum
[008] non habuerit, si tenens ad alium diem defaltam fecerit vix illam salvare19
[009] poterit. Idem erit si petens post defaltam se essoniaverit.

Quis possit remittere defaltam.


[011] ITEM quærendum quis possit defaltam remittere. Dominus principalis
[012] vel eius attornatus vel warantus cum warantizaverit? Et sciendum quod
[013] ille dominus principalis qui lucrari posset20 per defaltam. De attornato
[014] vero et waranto dubitari posset. Sed21 si remiserint,22 videtur quod teneat
[015] remissio, et sibi imputare23 poterit qui tales elegit.

Si in actione mixta facta sit defalta.


[017] f.369b] SI autem actio mixta fuerit et tenens defaltam fecerit, sicut in
[018] partitione hereditatis ubi coheredes et participes agunt24 ad divisionem
[019] hereditatis inter se, et quilibet actor et quilibet reus, licet talis actio sit
[020] tam in persona25 quam in rem26 nullum fiat attachiamentum de27 persona,28
[021] quamvis hoc fieri posset quadam ratione eo quod est mixta et in persona,29
[022] sed capietur terra in manum30 domini regis per magnum cape ut supra,
[023] sicut in proparte sororum vel alibi ubi31 res petit divisionem inter
[024] participes.

Si in uno brevi sit actio duplex.


[026] SI autem actio fuerit duplex in uno brevi ubi duæ concurrunt actiones,
[027] scilicet32 in personam,33 primo quod quis sit ad respondendum quo
[028] waranto teneat aliquam rem, et postea addatur in fine, quam rex clamat
[029] ut ius suum vel eschaetam suam vel34 de antiquo dominico35 vel huiusmodi,
[030] licet utraque actio inutilis sit in36 se37 si subtiliter inspiciatur quoad
[031] seisinam consequendam, tamen si tenens defaltam fecerit et concurrat
[032] utraque districtio, scilicet attachiamentum, eo quod una actio personalis
[033] est38 et alia realis, tamen tenenda est illa districtio quæ magis ligat et quæ



Notes

15. iudicis, V, OC, CE.

16. alia, OC, MG, CE.

17. fuerit, OC, MG, CE.

18. fiat, OC, CE, CM, MC, LA.

19. salvari, OA, OC, CE; sanari, MC, LA.

20. possit, OC, CE, CM.

21-22. si ei remiserit, OC, MG, CE.

23. imputari, OB, MA, MB, MG, CM.

24. sunt, OC, MG, CE.

25. sic, OA, OB, OC, MA, MB, MG, CE, CM; personam, MC, LA, Y.

26. re, OC, MG, CE.

27-28. Om., OB, MA, MB.

29. sic, MSS.

30. manu, OC, MG, CE.

31. ut, OA, OB, MA, MB.

32. si, OC, MG, CE, MA.

33. sic, MSS. (cf. n. 29); p. et in rem, V.

34. et, OB, MA, MB.

35. dominio, OA, MG; domino, OC, CE.

36-37. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

38. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College