Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 158  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sibi prævidisse, excusatur ex40 tali necessitate. Et talis necessitas multotiens
[002] concomitatur summonitionem et præcedit. Et istæ41 necessitates42
[003] excusant43 a44 defalta45 si probentur et a pœna et46 impediunt iudicium. Et
[004] si continuatæ fuerint huiusmodi necessitates, ita quod infra quartum diem
[005] post defaltam proponi non possunt nec probari, et procedat iudicium contra
[006] tenentem, si post iudicium proponantur et probentur, iudicium47 et
[007] quidquid actum fuerit revocabitur. Eodem modo excusatur si quis peregre
[008] profectus fuerit ante summonitionem quod sibi prævidere48 non potuit ut
[009] supra. Item est49 quædam necessitas superveniens et sequens summonitionem,
[010] ut si summonitus legitime post summonitionem inciderit in casus
[011] fortuitos qui prævidere50 non poterunt, de quibus paulo ante dictum est.
[012] Et in quibus casibus omnibus, si petens docere possit impedimentum esse
[013] illegitimum et necessitatem non legitimam vel nullam et aliter esse quam
[014] petens proposuerit, ex tali infitiatione51 sive52 negatione fit res dubia. Quo
[015] casu oportebit quod veritas inquiratur, et secundum hoc fiat53 iudicium
[016] vel non de54 defalta, vel si forte factum fuerit revocabitur vel tenebit. Sed
[017] quid si ante iudicium de55 defalta vel post ostenderit tenens breve domini
[018] regis de warantia, quod fuerit56 tali die in servitio suo in57 forma supra dicta
[019] quod esse non potuit coram iustitiariis eodem die in iudicio, cum forte in
[020] nullo servitio domini regis extiterit, quia visus fuit eodem die coram iustitiariis
[021] suis qui habent recordum, et inde contumaciter recessit ita58 quod
[022] iudicium processit contra ipsum de defalta, vel quod alibi fuit longe a loco
[023] ubi debuit esse in servitio,59 quod petens sit paratus statim probare? Item
[024] etsi in servitio fuerit, potuit ante servitium sibi prævidisse,60 vel si in servitio
[025] fuerit nec61 potuit venisse nec sibi prævidisse, tamen potuit misisse
[026] quia præsens fuit tota die cum ipso rege. Quæro an tale testimonium ipsius
[027] regis admittat probationem in contrarium cum petens excipiat ut prædictum
[028] est et paratus sit probare exceptionem. Videtur quod sic, quamvis
[029] tale testimonium ipsius62 domini regis maximam inducat præsumptionem,
[030] vera probatio tamen debet vincere illam, quæ63 nulla64 alia65 erit nisi quod66



Notes

40. a, MC, CM.

41. ista, V, OB, MA, MB; ipsæ, MG.

42. necessitas, V, OB, MA, MB.

43. excusat, V, OB, MA, MB (-atur); -antur, MG.

46. Om., MC, LA, OC, MG, CE, MA, MB.

44-45. defaltam, OB, MA, MB.

47. Om., OB, MA, MB; i. iniustum, OC, CE; item quod, MG.

48. providere, OA, OC, CE, MB.

49. Om., OB, MA, MB, CM.

50. providere, OA, MB; videre, OC, MG, CE.

51. sic, OA, OB, OC, CE, Y, MC, LA; insinuatione, V, MA, CM; infirmitate, MG; iustificatione, MB.

52. vel, MC, LA.

53. fiet, OA, OC, MG, CE.

54. Om., OB, MA, MB, Y, CM, V (defaltarum).

55. Om., OB, MA, MB.

56. fuit, V, OB, MA, MB.

57. Om., OC, MG, CE.

58. et ita, OB, MA, MB.

59. s. domini regis, OC, MG, CE.

60. providisse, V, MB; procidisse, CM.

61. quod non, OC, CE.

62. Om., OB, MA, MB.

65. aliud, OC, CE; illa, MG.

66. Om., OA, OB, MA, MB, CM, Y.

63-64. quasi nullam, OC, CE, MG (quæ n.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College