Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 157  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tunc dicatur: A.B. et socii sui itinerantes in tali comitatu, vel iustitiarii de
[002] banco dilectis amicis et sociis suis A.B. et sociis suis itinerantibus in tali
[003] comitatu, secundum quod se ipsos velint præponere vel postponere in
[004] mandato. Et tunc: Sciatis17 etcetera ut supra. Et notandum quod dominus
[005] rex nec alius poterit aliquem sic warantizare vel defaltam sanare, quod
[006] quis aliquid18 lucretur ab adversario per absentiam, sed quod indemnis
[007] observetur. Item nec quod iudicium differatur19 de aliquo quod sit contra
[008] pacem20 domini regis sicut utlagaria et huiusmodi. Sicut de Ricardo Siward
[009] et21 comite22 Gloucestriæ inter placita quæ sequuntur regem anno regni23
[010] sui tricensimo tertio. Et ita obtinet quod maior curia et æqualis excusant
[011] et defendunt a defalta: minor autem numquam in maiori.

Qualiter excusatur absentia multis modis.


[013] IN fine notandum quod sola absentia facit contumacem, nec probari debet
[014] sed sufficit sola absentia, nisi fuerit rationabiliter excusata quod24 necessaria
[015] fuerit et non voluntaria, secundum quod necesse ponitur pro inevitabili,
[016] et ideo necessitas excusat non voluntas, scilicet non nolle,25 sed impotentia
[017] per26 necessitatem.27 Necessitas autem aliquando præcedit summonitionem
[018] et excusat a defalta, quandoque concomitatur28 summonitionem
[019] et quandoque sequitur29 et evenit post summonitionem et quandoque30
[020] provenit31 excusatio non32 ex necessitate. Præcedit aliquando
[021] summonitionem necessitas et excusat, ubi licet summonitus fuerit quis
[022] legitime ad domicilium tamen33 venire non potest neque mittere neque sibi
[023] potuit34 prævidisse propter necessitatem præcedentem summonitionem, ut
[024] si se essoniare posset vel35 facere attornatum, ut si ante summonitionem
[025] captus fuerit quis36 et imprisonatus et ita37 in prisona artatus quod venire
[026] non possit neque mittere, secundum quod causa fuerit civilis vel criminalis.
[027] f.368b] Item nec sibi prævidisse ut supra dictum est. Item eodem modo
[028] si ante summonitionem effectus sit non sanæ mentis, quod summonitioni
[029] consentire non possit nec summonitionem recipere. Item si tam gravi
[030] infirmitate detentus sit ante summonitionem quod discernere non possit,
[031] nec aliud cogitare nisi quid38 sit dolor et pœna. Item si in servitio domini
[032] regis detentus fuerit non affectans fraudulenter illam necessitatem serviendi
[033] nec procurans, cum sic commode venire non possit nec mittere neque39



Notes

17. sciatur, OC, CE; scias, MB.

18. aliquis, MC, LA.

19. differetur, V, OB, MA, MB; observatur, OC, MG, CE.

20. potestatem, OC, MG, CE.

23. regni regis, OC, CE.

21-22. in comitatu, V, OB, MA, OC, CE; com., MG.

24. quia, OC, MG, CE, CM.

25. velle, OC, MG, CE.

26-27. pro necessitate, OC, CE.

28. comitatur, OB, MA, MB, CM.

29-30. Om., OB, MA, MB, OC, CE.

31. prævenit, OB, MA, MB, Y.

32. et non, OB, MA, MB.

33. cum, MG; ex causa enim, OC, CE.

34. poterit, V, OB, MA, MB.

35. et, OB, MA, MB.

36. aliquis, OC, MG, CE.

37. Om., OB, MA, MB, CM.

38. quod, MG, CM; om., OA, Y, OB, MA, MB.

39. nec, V, OB, MA, MB, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College