Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 156  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] domini regis in minoribus curiis coram iustitiariis de curia domini regis, ita
[002] locum habebit de40 curia domini regis in comitatu vel in curiis baronum vel
[003] aliorum qui curiam habent de placitis et sectis, et aliis quæ41 in comitatibus
[004] vel in curiis placitari possunt vel terminari. Et tunc sic: Vicecomiti42 tali.43
[005] Scias quod A. de N. fuit in placito vel44 in quadam assisa vel iurata, vel
[006] alia de causa secundum quod necessitas exigerit, in curia nostra coram
[007] iustitiariis nostris apud talem locum tali die per præceptum nostrum, ita
[008] quod ad diem illum coram te in comitatu tuo esse non potuit pro loquela
[009] quæ est in eodem comitatu tuo inter ipsum talem et talem de tanto terræ,
[010] vel de qualicumque alia re. Vel aliter si terminus warantizari debeat: Scias
[011] quod talis etcetera fuit coram nobis in placito tali die et in crastino et45
[012] f.368] tertio die et quarto, vel a tali die usque ad talem diem, vel tali die
[013] ita quod tali die coram te esse non potuit nec in crastino, ita quod totum
[014] tempus computetur quo fuit coram iustitiariis1 in curia domini regis, et
[015] omnes dietæ in veniendo versus patriam, ut sciri possit quod legitima sit
[016] excusatio2 de toto tempore illo. Et tunc dicatur: et3 ita quod infra terminum
[017] illum coram te in comitatu tuo in4 tali placito esse non potuit. Et
[018] ideo tibi præcipimus quod propter absentiam suam infra terminum illum
[019] coram te in comitatu tuo5 non ponatur in defaltam nec in aliquo sit perdens,
[020] quia terminum illum ei warantizamus. Vel aliter: quod propter absentiam
[021] suam ad diem illum vel infra terminum6 non ponatis7 eum in defaltam,
[022] nec in aliquo coram te occasionetur8 per quod sit perdens, quia
[023] diem illum sive terminum illum ei warantizamus. Teste etcetera. Et eodem
[024] modo scribatur ballivis curiarum. Et qualiter formari debeat breve satis
[025] perpendi poterit ex præmissis. Item possunt iustitiarii scribere eodem modo
[026] vicecomitibus et ballivis curiarum nomine proprio, sed tamen ex parte
[027] domini regis hoc modo: Scias, vel sciatis, etcetera ut supra. Et ideo tibi,
[028] vel vobis, mandamus ex parte domini regis quod propter absentiam suam
[029] etcetera ut supra. Et sic excusat maius9 auditorium10 aliquem11 a defalta
[030] in iudicio minori. Et eodem modo excusat12 consimile13 auditorium14 vel
[031] æquale, ut si iustitiarii de banco nomine suo scripserint15 iustitiariis itinerantibus
[032] vel e converso, licet par in parem non habeat16 imperium. Et



Notes

40. in, OC, MG, CE.

41. qui, OC, MG, CE.

42-43. Rex vicecomiti salutem, MG, CE, OC (om. rex).

44. et, OB, MA, MB.

45. et in, MC, LA.

1. i. nostris, OC, CE, MG.

2. excausatio, OC, CE; ex causa, MG.

3. Om., OB, MA, MB, CM.

4-5. Om., OB, MA, MB.

6. t. illum coram te in comitatu tuo, MC, LA.

7. ponant, V, OB, MA, MB.

8. occasio tenetur, OC, CE.

9. magis magis, V; magis, OB, MA, MB, MG.

10. adiutorium, V, MC, LA, MG, CM; audacior, MB.

11. aliquam, OC, CE; aliquod, MG.

12. excausatio, OC, CE; ex causa, MG.

13. simile, OC, MG, CE.

14. adiutorium, V, MC, LA, MG, CM.

15. scripsit, OC, CE; scribant, MG.

16. habet, V, OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College