Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 155  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] præventus25 non fuerit ut supra dictum est. Sed per quale breve videndum
[002] quia iustitiarii non sunt in culpa nec etiam petens, cum hoc factum sit per
[003] imperitiam summonitorum qui testati26 sunt legitimam fecisse27 summonitionem.
[004] Via igitur melior est ut videtur quod tenens dicat se esse iniuste
[005] disseisitum quamvis cum iudicio, quia iniuste eo quod per iniustum
[006] f.367b] iudicium. Et unde cum petens qui recuperavit responderit28 ad
[007] assisam,29 vocare poterit curiam regis ad warantum quæ quidem decepta
[008] fuit, per quam quidem poterit talis processus et tale iudicium revocari.

Qualiter sanatur defalta per servitium domini regis.


[010] ANTE iudicium vero poterit defalta sanari multis modis, sicut iudicium
[011] cum factum fuerit revocari. Imprimis per servitium domini regis, si in
[012] servitio suo fuerit, ita quod mittere non possit nec venire, quia servitium
[013] domini regis nulli debet esse damnosum nec etiam ei ita ad commodum
[014] quod alteri sit iniuriosum. Brevia autem de warantia de servitio domini
[015] regis sub hac forma concepta sunt. Varia enim sunt genera defaltarum.
[016] Aut fit defalta coram iustitiariis itinerantibus, aliquando pro communi
[017] summonitione et aliquando pro placito terræ. Quo casu fiant brevia in hac
[018] forma.

Brevia quæ excusant per servitium domini regis.


[020] REX dilectis et fidelibus suis iustitiariis itinerantibus in tali comitatu
[021] salutem. Sciatis quod talis fuit in servitio nostro tali die apud talem locum
[022] ita quod in itinere vestro coram vobis esse non potuit tali die pro communi
[023] summonitione. Et ideo30 vobis mandamus quod occasione communis sive31
[024] generalis summonitionis coram vobis factæ de militibus et libere tenentibus
[025] et aliis in itinere vestro, ipsum talem non ponatis nec poni permittatis in
[026] defaltam, quia absentiam suam quoad hoc ei32 warantizamus. Vel aliter:
[027] quod talis fuit in servitio nostro etcetera ut supra, ita quod coram vobis
[028] esse33 non potuit34 in loquela quæ est inter ipsum et talem de tanto35
[029] terræ36 cum pertinentiis in tali villa. Et ideo vobis mandamus quod propter
[030] absentiam suam ad diem illum coram37 vobis38 non ponatur in defaltam nec
[031] in aliquo sit perdens, quia diem illum ei warantizamus. Et eodem modo
[032] quo dies warantizatur poterit terminus warantizari ex causa, scilicet39 a
[033] tali die usque ad talem diem. Et sic maioris causæ occupatio excusat
[034] aliquem et defendit a pœna contumaciæ, sicut facit adversa valitudo.
[035] Pœnam enim contumaciæ non patitur quem adversa valitudo vel maioris
[036] causæ occupatio defendit. Item sicut locum habet warantia per breve



Notes

25. proventus, OA, LA, MC; præventu, OC, CE.

26. detestati, OC, MG, CE.

27. esse, OA, OB, MA, MB, Y.

28. respondit, MC, LA, MG, CM.

29. seisinam, OA, OB, MA, MB, Y.

30. Om., OC, MG, CE.

31. vel, MC, LA.

32. Om., OB, MA, MB, Y(+).

33. Om., OC, MG, CE.

34. p. ad esse, OC, CE.

35-36. tanta terra, MC, LA.

37-38. Om., OB, MA, MB, Y.

39. Om., OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College