Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 154  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] B. Et ideo tibi præcipimus quod ipsi A. de prædicta terra sine dilatione
[002] plenariam seisinam habere facias.6 Teste etcetera. Et ita fit missio in seisinam
[003] quasi ex secundo decreto post captionem terræ in manum7 domini
[004] regis, cum illa captio sit quasi prima missio.

Quale competat remedium tenenti postquam amiserit semel per defaltam et usque ad quod tempus.


[006] CUM autem tenens ita amiserit per8 defaltam,9 videndum si quod remedium
[007] competat ei qui amisit et quale. Et sciendum quod competit ei
[008] remedium, et recuperare per breve de recto omni tempore si placitare
[009] voluerit quousque tenens se posuerit in magnam assisam, ita quod quatuor
[010] milites summoniti fuerint ad eligendum duodecim secundum quosdam, et
[011] secundum alios quousque duodecim electi fuerint. De hoc autem contentio
[012] fuit10 inter veteres et eodem modo ut videtur donec tenens duellum vadiaverit,
[013] si duellum elegerit. Ad paria enim iudicantur in multis magna
[014] assisa et duellum. Et tunc vero in antea11 non habebit quis aliquod12 recuperare,
[015] quia abiudicabitur sibi et heredibus suis seisina imperpetuum.
[016] Propter dissensum vero antiquorum non poterit teneri aliquod certum
[017] quid fieri debeat si defalta facta fuerit cum quatuor milites sint summoniti
[018] ad eligendum, cum quidam dicant13 sic quidam contrarium. Sed tamen
[019] quod recuperare habere debeat in hoc ultimo casu probatur in rotulo de
[020] termino Paschæ anno regis14 Henrici sexto decimo comitatu Oxoniæ, de
[021] Fray Punchard,15 ubi ipse nec heredes sui præcise fuerunt16 abiudicati,17 sed
[022] quod haberent18 tale recuperare quale habere deberent. Sed quod nullum
[023] habere debeant postquam duodecim electi fuerint, sed ex toto abiudicantur,19
[024] probatur in rotulo de termino Sancti Michælis anno regis20 Henrici
[025] quarto incipiente quinto comitatu Bukinghamiæ, de Iohanne filio Rolandi.
[026] Et ad hoc concordant plures alii casus. Item habere poterit tenens qui
[027] amisit21 si fraudulenta deceptio petentis intervenerit, ubi nulla omnino
[028] summonitio facta fuerit, mentitur tamen fieri, et22 hoc detecto nec captio
[029] aliqua nec abiudicatio per defaltam. Et si iudicium reddatur in hoc casu
[030] pro petente quidquid actum fuerit revocabitur secundum quod superius
[031] dicitur. Item habebit tenens recuperare suum ubi in absentia sua cum
[032] peregre profectus23 fuerit abiudicata24 fuerit ei seisina, cum summonitione



Notes

6. facis, OC, CE; faciatis, MG.

7. manu, MA, OC, MG, CE.

8-9. pro def. (defalta? defectu?), OB, MA; pro defecto, MB.

10. est, MG; om., OC, CE.

11. ante, OA, Y, MA; an., MSS. var.; autem, CM.

12. aliud, V, CM; aliquid, OC, CE.

13. dicunt, OC, MG, CE

14. regni r., OC, CE.

15. Ponchard, Puncharon, Pincharin, Pimtharin, MSS. var.

16. fuerint, V, OC, MG, MB.

17. adiudicati, MC, LA, CM.

18. haberet, OC, CE; breve, MG.

19. adiudicantur, MC, LA, OC, CE, CM.

20. regni r., OC, CE.

21. Om., OB, MA, MB.

22. ad, OB, MB; om., MA.

23. profecturus, V, MB.

24. adiudicata, MC, LA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College