Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 151  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quid fieri debeat in placito advocationis post defaltam.


[002] DICITUR in præcedenti quod res petita capi debet in manum3 domini regis.
[003] Esto igitur quod in placito advocationis fieri debeat captio in manum
[004] domini regis, sed cum ius advocationis incorporale sit et invisibile nec tangibile,
[005] qualiter ergo capi poterit in manum domini regis quod videri non
[006] poterit neque tangi? Erit igitur officium vicecomitis in hac parte, quod
[007] assumptis secum probis et legalibus hominibus vicinis accedat ad ecclesiam
[008] cuius advocatio petitur, et ibi publice protestetur coram probis
[009] hominibus quod seisiat in manum4 domini regis ecclesiam illam, et per
[010] consequens ius advocationis quod est in corpore ecclesiæ, licet illud ius sit
[011] incorporale. Et cum ceperit corpus in manum5 domini regis quod est visibile
[012] et tangibile, per consequens capit id quod est in corpore licet invisibile
[013] et non tangibile. Ius enim sine subiecto vel corpore cui insit esse non
[014] poterit. Et vulgaliter6 dicitur, talis habet vel petit ius advocationis talis
[015] ecclesiæ, et non talis manerii. Et ideo non est necesse quod manerium
[016] capiatur, licet ecclesia sita infra manerium aliquod sit de pertinentiis
[017] manerii. Continetur etiam in brevi de captione quod tenens summoneatur
[018] quod sit responsurus et7 ostensurus8 de principali placito etcetera.9 Ad
[019] quod sciendum quod ad talem summonitionem numquam sequetur10
[020] essonium quia prius oportebit tenentem respondere de defalta. Item nec
[021] dies rationabilis propter contumaciam, scilicet quindecim dierum, non
[022] magis quam ad disseisinam propter roberiam. Summonitores tamen venire
[023] debent coram iustitiariis si opus fuerit ad testificandum summonitionem.

Qualiter defenditur summonitio et sursisa per legem.


[025] AD diem vero summonitionis per breve de captione aut venit tenens aut
[026] non venit. Si autem venerit, tunc imprimis quæratur a petente utrum se
[027] tenere voluerit ad capitale11 placitum12 vel ad defaltam. Si autem13 ad
[028] capitale14 placitum, tunc15 quasi renuntians defaltæ statim et eodem die ad
[029] capitale placitum16 petenti respondebit. Si autem se tenuerit ad defaltam,
[030] tunc habet tenens necesse defendere summonitionem et sursisam, et
[031] similiter aliquando essonia tam de malo veniendi quam de malo lecti si
[032] fuerint interiecta, ubi oportet quod diligens fiat examinatio ad cautelam.
[033] Si autem simpliciter defendat summonitionem et sursisam, et appareant
[034] summonitores qui summonitionem testificentur17 nisi prius fuerit sufficienter



Notes

3. manu, OC, MG, CE.

4. manu, MA, OC, MG, CE.

5. manu, OC, MG, CE.

6. vulgariter, V, OC, MG, CE.

9. et ostensurus etc., V, LA, OA, OC, MG, CE, CM, Y.

7-8. Om., V, CM.

10. sequatur, OC, MG, CE; sequitur, MC, CM.

11. principale, V, OB, MA, MB, MG, Y.

12. p. vel capitale, V, OB, MB, Y.

13. Om., MG, CE.

14. principale, OB, MA, MB, MG.

15-16. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

17. testentur V; testantur, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College