Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 152  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] testificata, et qui more testium diligenter et separatim examinati, et18 in
[002] omnibus convenientes sufficienter probaverint summonitionem, tunc
[003] demum necesse erit tenenti propter præsumptionem testificationis summonitorum
[004] summonitionem defendere per legem, cum19 nulla sit summonitio
[005] nisi cum fuerit testificata et probata. Nec erit ut prædictum est
[006] terra replegianda antequam tenens legem fecerit vel in lege facienda defecerit.
[007] Dabitur igitur partibus alius dies de lege facienda cum tenens
[008] plegios invenerit de lege. Nec etiam poterit tenens attornatum facere ad
[009] legem faciendam cum ipse tenens legem vadiaverit, quod si fecerit, nisi
[010] illam fecerit in propria persona erit in defalta. Ad diem vero sibi datum ad
[011] legem faciendam poterit tenens se essoniare si voluerit, et petens eodem
[012] modo, eodem die et vicissim si voluerit, quia non licet in hac parte tenenti
[013] quod petenti non liceat nec e converso. Ad diem vero legis aut tenens facit
[014] f.366b] legem suam aut deficit in lege facienda. Si autem legem fecerit
[015] tamquam excusatus20 a defalta, eodem die ad placitum principale respondebit.
[016] Sufficit enim ad dilationem et pro rationabili summonitione tenenti,21
[017] tempus intermedium inter legem vadiatam et legem factam. Si autem in
[018] lege defecerit tenens, tunc amittet seisinam et petens seisinam recuperabit
[019] et tenens in misericordia. Et habeat22 tale recuperare quale habere debebit.
[020] Et plegii de lege secundum quosdam quieti erunt de misericordia, quia
[021] sufficit quod eum habuerunt ad legem faciendam in curia, licet in lege
[022] facienda deficeret, ad similitudinem plegiorum de prosequendo. Sed secundum
[023] alios et melius omnes in misericordia, quia non sunt plegii inventi
[024] solummodo ad veniendum ad curiam, nisi plegiatus id fecerit ad quod
[025] faciendum plegios23 invenerit. Quæri posset inter alia cum tenens per legem
[026] factam se defenderit a defalta, quare petens iacturam causæ suæ non
[027] incurrat, scilicet24 breve vel actionem, sicut ipse tenens seisinam25 si in lege
[028] deficeret.26 < Respondeo, sufficit ei pro commodo propriæ seisinæ reformatio.
[029] > Esto etiam quod tenens primo die summonitionis post defaltam
[030] et captionem terræ in manum27 domini regis non venerit, sed secundo,
[031] tertio vel quarto, et petens primo die venerit et se obtulerit et petat iudicium
[032] de utraque defalta, tunc habet tenens necesse utramque defendere,
[033] nisi forte ita sit quod personaliter post captionem terram petierit per
[034] plevinam. Quo casu de facili defendere non poterit secundam summonitionem
[035] et diem a iustitiariis datum in ipsa replegiatione, et ab eo recollectum.28
[036] Si autem nihil horum intervenerit, vel29 per alium petita fuerit quam



Notes

18. Om., OB, MA, MB.

19. quod, OC, CE; cui, LA.

20. excusans, OB, MA, MB; excausatus, OC, CE.

21. tenentis, V.

22. habebit, OC, MG, CE.

23. Om., OB, MA, MB.

24. Om., OB, MB, MA (om. s. breve).

25. s. suam, V; s. amiserit, OC, CE.

26. defecerit, OB, MA, MB, OC, CE, CM.

27. manu, MA, OC, MG, CE.

28. recolletur, OC, MG, CE.

29. et, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College