Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 150  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] excusationem habuerit, tamen de excusatione constare non poterit iustitiariis
[002] antequam tenens apparuerit excusationem suam prætendendo39 et
[003] probando, ut supra de excusationibus. Item dies captionis indorsari40 debet
[004] in tergo brevis, ut per hoc et attestationem militum sciri possit quo die
[005] terra capta fuerit, et per consequens si ad horam petita fuerit per plevinam,
[006] quia peti debet per plevinam infra quindenam postquam capta
[007] fuerit in manum41 domini regis, quod42 si antequam capta fuerit in manum
[008] domini regis43 petatur per plevinam vel44 post quindenam, non petitur ad
[009] horam. Et ideo peti poterit maturius vel tardius quam deberet. Debet
[010] petitio sic irrotulari: Talis petiit45 per talem, si per alium petierit quam per
[011] se ipsum, tali die terram suam per plevinam quæ capta fuit in manum
[012] domini regis per defaltam quam fecit versus talem coram talibus iustitiariis
[013] tali die. Et46 breve non habebit nec aliud fiet nisi quod dicetur ei quod observet
[014] diem suum in brevi de captione contentum.

Qualiter terra capta in manum domini regis per defaltam peti debeat per plevinam.


[016] VIDETUR igitur per hoc quod per talem plevinam et diem receptum per se,
[017] cum in propria persona petierit et diem receperit secundum summonitionem
[018] per breve de captione, sive summonitus fuerit sive non, quod ulterius
[019] dedicere non poterit47 summonitionem si postea in iudicio defaltam
[020] fecerit post captionem. Si autem per alium quam per semet ipsum videtur
[021] quod fieri possit contrarium, quod defendi possit per legem si primam et
[022] ultimam defenderit summonitionem. Captio vero simplex esse debet. Non
[023] enim debet per hoc tenens impediri, quin omnium rerum et tenementorum
[024] illorum liberam habeat administrationem sive ius habuerit in eisdem sive
[025] non, quia si sic non esset potius diceretur disseisina quam districtio. Et
[026] unde si48 tempore quo sic49 res fuerit in manu50 domini regis contingat ecclesiam
[027] aliquam51 vacere quæ52 sit de pertinentiis, ad tenentem spectabit
[028] collatio et non ad regem. Cum autem sic petatur per plevinam non erit
[029] statim replegianda tenenti antequam in iudicio comparuerit, ut53 tunc
[030] sciatur utrum petens se tenere voluerit ad principale placitum vel ad
[031] f.366] defaltam. Si autem ad principale placitum se tenuerit, sic renuntiat
[032] defaltæ et erit defalta nulla et res replegianda. Si1 autem se tenuerit ad
[033] defaltam, adhuc non erit replegianda2 donec sanaverit defaltam, quam si
[034] sanare non possit extunc erit seisina petenti adiudicanda.



Notes

39. præcedendo, MA, CE.

40. indossari, LA, OA, OB, MB, Y.

41. manu, MA, OC, MG, CE.

42-43. Om., MG, CE.

44. et, OB, MA, MB.

45. petit, OC, MG, CE.

46. per, OB, MA, MB.

47. potest, OB, MA, MB.

48. si sit, OC, MG, CE.

49. Om., OB, MA, MB.

50. manum, MB, OC, CE.

51. illam, OC, CE; om., MC.

52. quod, V, MA; quo, MC; quid, LA, OA, OB, MB.

53. et, V, CM.

1-2. Om., MA, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College