Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 149  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] talem diem inde25 responsurus et ostensurus quare non fuit coram iustitiariis
[002] ad talem diem26 etcetera per tale breve. Forma brevis talis est quod
[003] dicitur magnum cape.

Si legitime summonitus defaltam fecerit antequam in curia comparuerit, breve quod dicitur magnum cape.


[005] REX vicecomiti salutem. Cape in manum nostram per visum legalium
[006] hominum de comitatu tuo tantam terram cum pertinentiis in tali villa, vel
[007] pasturam ad tot oves, vel talem advocationem, quam A. de N. in curia
[008] nostra coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium clamat ut ius
[009] suum versus talem pro defectu ipsius talis. Vel si dos petita fuerit, tunc
[010] dicatur ita scillicet: quam A. quæ fuit uxor B. in curia nostra etcetera
[011] clamat in dotem versus C. pro27 defectu ipsius C.,28 vel tertiam partem
[012] tantæ terræ cum pertinentiis etcetera. Et ita de singulis rebus quæ petuntur
[013] per actionem in rem secundum formam brevis originalis, et tunc
[014] sic: Et diem captionis scire facias iustitiariis nostris apud Westmonasterium
[015] per litteras tuas sigillatis. Et summone per bonos summonitores
[016] prædictum B.29 quod sit coram eisdem iustitiariis nostris apud Westmonasterium
[017] inde responsurus et ostensurus quare non fuit coram eisdem iustitiariis
[018] nostris apud Westmonasterium ad talem diem sicut summonitus
[019] fuit, vel quare non servavit30 diem sibi datum per essoniatorem suum ad31
[020] f.365b] talem terminum, si forte fuerit essoniatus et diem habuerit per
[021] essoniatorem suum.32 Et habeas ibi summonitores et hoc breve et nomina
[022] eorum per quorum visum hoc feceris.33 Teste etcetera. Et notandum quod
[023] captio ista in manum domini regis per magnum cape locum habet ubi quis
[024] defaltam fecerit antequam in curia comparuerit vel fecerit quod tantundem
[025] valet. Et quia sciri34 non poterit quid sequatur ex tali captione in
[026] manum domini regis, nisi sciatur de virtute brevis et vocabulorum in
[027] brevi contentorum, imprimis videndum erit quid sequatur ex tali vocabulo
[028] sive dictione, cape in manum nostram etcetera. Et quid inde sequatur
[029] perpendi poterit manifeste ex præmissis paulo ante. Ad hoc autem quod
[030] dicit per visum legalium hominum, ut perpendi possit et testificari si opus
[031] fuerit si capta fuerit in manum domini regis et per eorum visum. Et35
[032] si capta fuerit per36 eorum visum,37 tunc quo die, quia in hoc habent recordum
[033] cui contradici non poterit quantum ad hoc, secundum quod defalta
[034] facta fuerit ante apparitionem vel post, et secundum quod summonitio
[035] testata fuerit vel non. Item continetur pro defectu talis, sine alia38 probatione,
[036] quia sufficit sola absentia licet non probetur ex qua causa, et licet



Notes

25-26. Om., OB, MA, MB.

28. Om., OC, MG, CE.

27-28. Om., OA, OB, MA, MB, CM, Y.

29. D., V; sic, MSS.

30. observavit, V, OA, OB, MB, Y.

31-32. Om., OA, OB, MA, MB, Y.

33. fecerit, OC, CE; fuerit, MG.

34. scire, V, MC, CM.

35-37. Om., MA, MC, LA.

36. et per, OA, CM.

38. aliqua, V; sic, MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College